"Alleluia." Voce laudis congrue praetitulatur hic psalmus, quia in hoc psalmo verba sunt martyrum, qui confessione viguerunt et praemia Dei consecuti sunt.
Versus 10
"Credidi," etc. CASS. "Primo memorantur beneficia Dei, quibus quid dignum redderent cum dubitent, occurrit calix passionis, qui a Deo datur. Secundo, servos se dicunt, et filios ancillae, id est Ecclesiae, ibi: O Domine, quia ego,etc. Verus et congruus ordo, prius credere, post loqui: ne nondum credens audeat loqui, sed fidem sequatur confessio. Ne vero confessio viribus hominis detur, dicit proprium hominis quod mendax: quod non facile sciret, nisi excessu mentis ad superna vectus esset. Magnum enim est si quis se imprudentem attendit. Et cum homo nihil boni proprium habeat, quid retribuendum?"
"Credidi." AUG. "Non ait: "Credidi et locutus sum,"quia non tantum credidit caetera quae fides exigit, sed et simul cum illis credidit, et quod praemium loquendo sperare, et quod poenam tacendo timere deberet; unde loquendi quidem amor ex praemio immittitur, et necessitas ex poena indicitur."
"Propter quod." Non enim perfecte credit, qui quod credit non loquitur; piger est ille servus, vel timidus, sed fidelis: quod accepit, impendit, et lucratur, et ideo intrat in gaudium Domini sui, dicentis: "Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui".
Versus 11
"In excessu meo." Vel, exstasi mea.
AUG. " Et dicitur hic exstasis, etc., usque ad quod "est omnis homo mendax.""
Versus 12
"Quid retribuam Domino." ID. "? Territus iste respicit infirmitatem suam, et videt non esse praesumendum de se. Ex se enim homo mendax, ut et Petrus, dum praesumpsit, inventus est mendax: sed virtus Dei est, si non credit. Quod videns iste factum in se gratia Dei, subdit, "quae retribuit mihi."Non ait, pro omnibus quae tribuit. Quae igitur praecesserunt hominis bona, ut omnium donorum Dei non tributio, sed retributio vocari possit? Quae praecesserant nisi peccata? Retribuit ergo Deus hominibus bona pro malis, passus pro eis, cum homines retribuunt mala pro bonis."
Versus 13
"Calicem salutaris." ID. " Passionem a simili, etc., usque ad quod post dicitur."
CASS. " "Calicem,"quia sub mensura bibitur. Unde, "Fidelis Deus, qui non patitur vos tentari supra id quod potestis"."
"Salutaris," quia in aeternam salutem propitiatur.
Versus 15
"Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus." AUG. "Qui prior passus est, dat imitari passiones suas; et ideo: "Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus."Emit eam sanguine quem pro eis fudit, ne dubitarent pro eo mori. Hoc ergo pretio comparatus, confitetur conditionem suam: "O Domine, quia ego,"etc."
Versus 16
"O Domine, quia," etc. CASS. "Secundo servos se dicunt, et filios Ecclesiae, quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam, ne quis haereticorum martyrium Deo placere putet."
"O Domine." Admiratur se talia accepisse, qualia Dominus pro mundi redemptione. Et ut augeat admirationem repetit: "Ego servus tuus. Filius ancillae."
AUG. "Jerusalem coelestis, liberae a peccatis, ancillae justitiae. Qui autem sunt praeter Ecclesiam, non sunt filii ancillae, etsi servos se dicunt (quia habent nomen Christi) et martyres, ut haeretici."
"Filius ancillae," Non schismaticus. Vel ut ancilla, non sibi, sed Domino; ita et ego in morte mea aliquos tibi parturiam, sicut et in vita.
Versus 17
"Dirupisti vincula mea." CASS. "Virtute martyrii vincula peccatorum rumpuntur, quia omnia sanguine abluuntur. Hic versus tantae virtutis a quibusdam creditur, ut peccata homini dimittantur, si in fine vitae trina confessione dicatur."
ID. "Qui "pretiosa. O Domine, tibi sacrificabo;"loquens Deo, affirmat, quod supra dixerat."
"Sacrificabo." AUG., CASS. "Et quia dirupisti, tibi sacrificabo, ut gratus, "Hostiam laudis."Sic quod:"
Versus 18
"Vota mea reddam." Non ubique, sed, "in atriis," id est, in catholica Ecclesia, non haereticorum.
"Domus Domini." Quae sit, ostendit.
"In conspectu omnis populi." CASS. "Publice debet laudari, qui pro omnibus pati voluit, ut plures aedificentur."
"Vota mea reddam." " Meipsum, qui sum imago Dei quae reddenda est Deo, etc., usque ad et apertius hic nominat Jerusalem."
AUG. "Sed ne quis putet per Jerusalem Judaeos solos significari, qui hoc nomine gloriantur, audiat sequentem Psalmum: "Laudate Dominum, omnes gentes."Haec sunt atria Domini, ille enim populus."