Psalmus 119
Psalmus 119
Versus 1
"Canticum graduum." CASS. " Beatitudinem, quam superior psalmus unita varietate cantavit, etc., usque ad his ergo gradibus inoffenso pede mentis ascenditur atque descenditur."
AUG. "Canticum graduum." " Graduum nomen ambiguum apud nos, etc., usque ad et altitudinem deitatis ipsius. Primus gradus, a malis saeculi exire, et universae vanitati renuntiare."
CASS. "Initium profectus est carnalia vitia relinquere et Domino supplicare; unde in veteri lege, quando emebatur mancipium gentile, radebantur ungues ejus et capilli tondebantur. Quia oportet vanitatem quaque exuere, ut Dei obsequio mancipetur. Hic ab renuntiatione saeculi quibusdam gradibus meritorum ad perfectam et aeternam pervenitur charitatem, quae in summo locata est."
Versus 2
"Domine, libera," etc. Cum incipit homo ascendere, id est, cum cogitat proficere, contempto saeculo, soli haerens Deo, incipit pati linguas adversantium, id est detrahentium, et (quod gravius) quasi consulendo a salute avertentium: has qui non patitur, nondum proficere conatur. Ascensurus ergo primo contra eas precatur: "Domine, libera animam meam a labiis iniquis."
Versus 5
"Heu mihi." CASS. "Secundo de incolatu, et permistione malorum conqueritur. Acceptis sagittis et carbonibus, factus triticum, nondum est in horreo, sed in area ubi multa palea premitur; videns ergo multa mala, quae ante non viderat clamat: "Hei mihi."Nulli homini apparent mali, nisi factus sit bonus; "Cum enim crevit herba, et fructum fecit, apparuerunt zizania. Prolongatus."Etsi breve tempus, desiderio nimis longum videtur."