Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 120

Psalmus 120

Versus 1

"Canticum graduum." CASS. "Secundus gradus petere divinam defensionem, cui nihil posse obviare monstratur."

AUG. " Cui enim de mundo exeunti pericula occurrunt, exposcere debet divinum auxilium, etc., usque ad Talis est iste, qui oculos ad Deum levat."

CASS. "Primo levat oculos et orat: secundo quod oravit affirmat, ostendens virtutem auxilii impetrati."

"Levavi oculos." ID. "Qui quasi inclinatus clamavit, jam respirans, oculos ad intercessores sanctos levat."

Versus 3

"Neque dormitet." AUG. "Si dormit in te fides, dormit in te Christus."

CASS. "Dicitur hoc humana consuetudine; ut quando fessus custos dormitat, furtum patitur."

Versus 4

AUG. "Ecce non dormitabit." " Dormitat Christus, etc., usque ad sed ne adhuc putes hoc de aliquo hominum, subdit, "Dominus custodit.""

"Qui custodit Israel." AUG. " Qui non potest videre faciem, etc., usque ad et huic non dormit Christus."

Versus 5

"Dominus custodit." CASS. "Secunda pars, ubi quod oraverat affirmat. Et quasi quis quaereret, Quis est ille custos? subdit, "Dominus custodit,"etc."

AUG. " Non sine causa est, etc., usque ad dilectio Dei scilicet, et proximi."

Versus 6

"Per diem sol non uret te, neque luna per noctem," etc. ID. " Deus est sol, etc., usque ad vel "luna," id est Ecclesia, non permittet uri nocte tribulationis."

HIER. " Vel per diem accipiuntur prospera, etc., usque ad ita nunc in prosperis et in adversis nos servat."

Versus 8

"Dominus custodiat introitum tuum." CASS. "Cuncta concludit, bonis initiis bonos exitus adjungat."

AUG. "Dominus custodiat introitum tuum." " Intrantes custodit, etc., usque ad jam in aeternum nihil nocebit."

PrevBack to TopNext