"Canticum graduum." CASS. "Tertius gradus. Magnum gaudium; in Ecclesia pura mente versari, atque digne Deo in hac peregrinatione militare: unde suspiramus ad coelestem Jerusalem, ad quam duabus alis dilectionis levamur."
"Laetatus sum in his," etc. Primo gaudet se monitum ire ad Jerusalem, ubi sancti securi et cum Domino judicabunt. Secundo, ascensurus optat abundantiam pacis: "Rogate quae ad pacem," etc.
Versus 4
"Testimonium Israel." AUG. "Id est, in quibus cognoscitur quod vere sunt Israel. Quando enim grana sunt cum paleis, totum palea putatur; sed cum separabuntur, tunc erit testimonium Israel."
Versus 5
"Sedes." ID. " Id est justi, in quibus Deus sedet, etc., usque ad caveant ergo sibi omnes interrogandi."
Versus 6
"Rogate." CASS. "Secunda pars, ubi loquitur ad judices, optans eis abundantiam pacis, quam amore fratrum praedicavit."
"Diligentibus." AUG. Qui amat in alio bonum, quod ipse non potest habere, imputatur ei quasi haberet; unde: Si charitas non habet quod det, det calicem aquae; et tantum imputatur ei quantum Zachaeo multa. Impar facultas, sed non impar charitas.
Versus 7
"Fiat pax." ID. " Charitas est virtus fortis ut mors, etc., usque ad subdit: "Propter fratres meos.""
"In turribus." ID. "Id est in excelsis tuis. Pauci sunt judices, sed multi ad singulos pertinebunt, quos recipient in aeterna tabernacula, et tunc erit "abundantia in turribus;"Deus autem est tota eorum abundantia, tam recipientium quam receptorum."
Versus 9
"Propter domum Domini Dei." Vel sic legas ut hic versus sit expositio praecedentis. Quasi, "loquebar pacem de te, propter proximos et fratres," scilicet: "Quaesivi bona tibi propter domum Domini Dei nostri." Sententia horum verborum non mutatur.
"Tibi." O tu, coelestis Jerusalem, quia domus Dei es, et ita in hoc quod te diligo, Deum diligo.