Psalmus 123
Psalmus 123
Versus 3
"Forte vivos deglutissent nos." Vivunt qui sciunt idolum nihil esse. Mortui sunt, qui illud putant aliquid esse. Ergo mortui absorbentur, qui putant malum faciendum quod faciunt; vivi autem, qui quidem sciunt malum esse quod faciunt, sed persecutione superati in societatem transeunt impiorum, et Deo hujus vitae dulcedinem praeferunt, sicut quidam qui timore mortis idolis sacrificaverunt.
AUG. "Attende etiam quod Petrus, id est Ecclesia, absorbet multos, sed non vivos. Cui dicitur: "Macta et manduca."Nullum enim manducat, id est, membris inserit, nisi mactatum, id est, renuntiantem diabolo. Mactatur ergo in malo, sed vivificatur in bono, qui manducatur a Petro. E contra accidit illi quem deglutit diabolus."
Versus 4
"Aqua." AUG. "Peccator populus (et est a similitudine Aegyptiorum): quae aqua torrens fluit cum impetu, sed cito transit; unde subdit: "torrentem. --Forsitan"ponunt Latini, ut possunt, pro Graeco ἄραdubitationis loco, quod intelligibilius dicitur: "putas, pertransit anima nostra?"id est, magnitudo periculi vix sinit hoc credi."