Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 124

Psalmus 124

Versus 1

"Canticum." CASS. "Sextus gradus, confidentia fidelissimi Christiani solidissimis montibus comparatur, quam habet in Domino, ne zelet felices in hoc saeculo."

"Qui confidunt." AUG. " Hic psalmus docet, etc., usque ad qui sunt isti? qualis est ista Jerusalem? breviter describit."

Versus 2

"Montes in circuitu," id est, angeli, prophetae, apostoli sunt murus ejus: unde Isaias: "Et erit in ea murus, et antemurale" ; sed ne in montibus remaneas, addit, et Dominus in circuitu. "Ne ergo sit spes in montibus," sed in vertice montium: unde Isaias: "Erit in novissimis diebus mons in vertice", etc.

Versus 1

"Qui confidunt." CASS. " Primo asserit, etc., usque ad quia et multi sunt, et unum sunt."

"Mons Sion." HIER. "Christus, in quo fundata est Ecclesia: Mons ille ad litteram, in fine saeculi commovebitur."

Versus 3

"Virgam peccatorum." AUG. "Dominantur enim aliquando propter disciplinam bonorum, sed hoc non semper erit, ut hic aperte dicit propheta: et ideo non deficiunt justi, quia sciunt tempus futurum, quo Christus in claritate sua apparens, congregabit ante se omnes gentes, et dividet eas sicut pastor dividit haedos ab ovibus, ovesque ponet a dextris, haedos a sinistris."

"Sortem." CASS. "Id est, justos sorte electos, vel qui sunt sors et haereditas Dei."

Versus 4

"Benefac, Domine." ID. "Secunda pars, ubi confirmato populo, precatur quod scit futurum ut bonis prosperitas, malis vindicta veniat."

Versus 5

"Declinantes autem." ID. "Pari etiam sententia pereunt, qui declinant jussa principis, et qui opera mala velle contendunt; deficientes, cum cogentibus deficere."

"Pax super Israel." AUG. "Uno nomine patria haereditas dicitur quae est Christus. Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, qui pacem supra pacem dabit nobis."

PrevBack to TopNext