Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 125

Psalmus 125

Versus 1

"Canticum graduum." CASS. "Septimus gradus in figura Veteris Testamenti per venturum Christum, reversionem de captivitate, quasi de Babylonia prophetat: unde jam consolatio, et seminatio ut plus metatur."

AUG. "Redempti sanguine Christi et conversi a captivitate, haec cantant, dum peregrini, gementes in via. Sion est Jerusalem in angelis aeterna, in hominibus captiva."

"In convertendo." CASS. "Primum magnitudo facti, cum magnitudine gaudii ostenditur: secundo precatur conversionem a captivitate adhuc futura, ibi, Converte, Domine. In convertendo."

AUG. "Vel, cum converterit, etc., "usque ad converte, Domine, captivitatem nostram. Sicut.""

ID. "Non semper ad similitudinem ponitur, sed ad proprietatem, ut hic; unde etiam dicitur: Fecit ut justus, quod vere est, ita facti fiunt isti "sicut consolati,"id est, gavisi sunt, ut consolationem accipientes in resurrectione Christi, qui praecessit ut consequamur."

Versus 2

"Os nostrum." CASS. "Cordis arcanum, ubi primum gaudia, quae post officio linguae erumpunt."

AUG. "Os nostrum." "Cordis, inde procedit malum bonum, quod nos mundat, vel inquinat; unde non: "Quod procedit de ore, inquinat". Non de ore carnis, sed cordis. Non enim si nominas furta et alia mala, immundus es: sed dum cogitas, et si sileas."

"Inter gentes." ID. "Non gentes, quia non omnes credunt."

"Magnificavit," quia vident eos etiam virtutes operari; firmum testimonium ab adversario.

CASS. "Et vere magnificavit, ne dubites de verbis gentium."

Versus 4

"Converte, Domine." ID. "Secunda pars. Precatur conversionem, quae futura est, in qua fiet seminatio spe gaudii."

ID. "Aventus Domini redemptione praedicta, precantur iterum peccata sua dimitti. In generali remissione gaudent, et sibi veniam precantur."

"Converte, Domine, Captivitatem nostram." ID. " Nulla ad litteram in diebus David, sed sub diabolo mundus captivus, etc., usque ad non ideo desistendum, quia "qui seminat in lacrymis.""

THEOD. " Austrum Hierosolymam vocat, etc., usque ad ut cogantur, et torrentis instar iter faciant."

Versus 5

"In lacrymis." AUG. "Spiritualis seminatio semper in lacrymis, unde: "Beati qui lugent."Qui vero seminant in carne, cum laetitia seminant: sed post fletus: quia "extrema gaudii luctus occupat.""

ID. " Zachaeus, "Ecce dimidium,"etc., usque ad: "Qui dederit calicem aquae frigidae, non perdet mercedem"."

Versus 6

"Euntes." CASS. "Provectu melioris vitae."

"Mittentes," ante se praemittentes in illo saeculo.

"Sua," non de rapina, sed de proprio labore;

"venientes," ad judicium. Hoc commune omnium, sed ad gaudium non nisi boni veniunt.

"Et flebant." AUG. " Quia miseri erant, etc., usque ad optat multos esse aegros."

PrevBack to TopNext