Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 127

Psalmus 127

Versus 1

"Canticum graduum." CASS. "Nonus gradus est, ut pacificus caste timeatur, qui solus exaltat, custodit, aedificat. Primo bona timentis enumerat; secundo optat bona timentis."

"Beati omne qui timent Dominum." " Sciendum quatuor esse timores, etc., usque ad de quo hic dicit Propheta: "Beati omnes qui timent Dominum.""

Versus 2

"Labores manuum." ID. "Et nota quod a pluribus coepit dicens: "Beati:"sed quia omnes unum sunt in Christo singulariter, sequitur, "Labores manuum tuarum.""

AUG. "Labores fructuum dicit, cum deberet dicere: Fructum laborum; sed quia et labores cum gaudio sumuntur propter spem, et ipsi jucundant, et modo sunt cibus; sed jucundior eorum fructus erit, quando sancti venient "cum exsultatione portantes manipulos suos.""

Versus 3

"Uxor tua." CASS. " Etsi hoc ad litteram accipi posset, etc., usque ad ad Novum Testamentum pertinet."

AUG. "Vel per "uxorem"intelligitur Ecclesia, et dirigitur sermo ad Christum, cum dicitur tuaet tui; nec tamen mutatur vox, vel persona propter unitatem capitis et corporis. Unus enim homo Christus, caput est, et corpus, et in capite quisque fidelium hoc habet."

Versus 4

"Benedicetur." CASS. "Ubi benedictio est, omnia bona confluunt ad gaudium suavitatis."

"Benedicetur." ID. "Secunda pars, ubi ex pietate postulat benedici timentes, optat hic bona timenti, quae, scilicet non sunt malis communia."

Versus 5

Vel, "Dominus."

AUG. " Judaeorum, Ex Sion, etc., usque ad quod non ita possunt."

PrevBack to TopNext