"Canticum graduum." CASS. "Decimus gradus, ut qui caste timet, pro eo omnia ferat, quod nunc expedit Ecclesiae inter malos."
"Saepe expugnaverunt." AUG. " Mali, etsi audiunt verbum Dei, etc., usque ad quod tot malos ferant."
CASS. " Ostendens primo quae tulerit, consolatur infirmos. Secundo agit de reprobatione persequentium, ibi, Dominus justus. Saepe expugnaverunt. Quasi: O filii, nolite mirari ad ista, etc., usque ad quia crescit Ecclesia in adversis."
Versus 2
"Etenim non potuerunt mihi." AUG. "Scilicet praevalere, ut me traherent in consensum peccati."
Versus 3
"Supra dorsum." CASS. "Quod mali nequeunt publice omnibus, occulte singulis tentant suadere, ut qui a facie venientes viderentur a tergo non sentiantur."
"Prolongaverunt iniquitatem." Alias, "longe a me fecerunt injustitiam suam."
AUG. "Qui etsi mali cum bonis in saeculo, si etiam in Ecclesia sint: ne quis tamen putet iniquitatem juxta justitiam, etsi eos porto, tamen longe est a me eorum iniquitas, ne quis ergo timeat mistos sibi malos, qui longe sunt."
Versus 4
"Dominus justus." CASS. "Secunda pars, ubi agit de reprobatione persequentium."
Versus 5
"Qui oderunt Sion." ID. "Quam non tantum manifesti persecutores, sed etiam qui ficte intrant, oderunt. Qui enim nolunt observare verbum Dei, oderunt Ecclesiam."
Versus 6
"Fiant sicut fenum tectorum." CASS. " Feno tectorum mali comparantur, etc., usque ad sed in neutro fructus est malis."
GREG. " Ante omnes herbas arescere scirpus dicitur, etc., usque ad quasi viriditatis speciem amittit, etc."
"Quod priusquam evellatur." AUG. "Nondum finiti sunt in judicio Dei, et jam non habent succum viriditatis."
Versus 8
"Et non dixerunt." CASS. "Mos inter Hebraeos erat ut viator operantibus benediceret: unde hic dicitur e contrario, quia inaniter operantibus benedictio nulla datur."
"Et non dixerunt." Quos non colligent angeli, quibus non praedicaverunt apostoli. Et hoc est quod ait:
AUG. "Et non dixerunt," "etc. Maxime Judaeis, mos erat quibuscunque operantibus dicere: "Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine,"etc."
CASS. "Bonis benedicunt, non in suo, sed "in nomine Domini:"a quo omnia, non ab eis."