On this page
Psalmus 131
Psalmus 131
Versus 1
"Canticum graduum." ID. " In tredecimo gradu jam humilis et mansuetus, etc., usque ad unde in Isaia: "Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos?""
"Memento, Domine, David et omnis." ID. "Primo ostendens votum aedificandi domum, precatur ut impleat. Secundo, ostendit domum aedificatam, ibi, Ecce audi.Tertio, dicit promissiones Dei factas aedificatae Sion, ibi, Juravit Dominus.Volens ergo aedificare domum Domino, ait in persona totius Christi capitis: "O Domine,"etc."
Versus 2
"Sicut juravit et votum vovit." Id est, ut impleat quod promisit: nemo praesumat viribus suis reddere quod vovit. Vovit autem Ecclesia in mansuetudine, ut sit domus Dei, quo nihil gratius potest Deo offerri. Domus autem est, si sua non quaerit, sed de communi gaudet: de propriis fiunt mala, unde ait: "Si introiero." Sciebat se proprio impediri, ne fiat locus Dei.
Versus 3
"Si introiero" usque "donec inveniam locum Domino." Littera suspenditur, et est aposiopesis, ac si diceret: Si hoc vel illud fecero, nunquam de caetero mihi credatur. Quasi juravit David Domino: "Si introiero in tabernaculum domus meae," etc.
Versus 4
Versus 5
"Et requiem." A requie temporum somnus venit ad oculos quia dormituris tempora incipiunt. Cum ergo incipit delectare ad peccatum aliquid temporale, gravantur tempora, sed ne des te illi delectationi, et somnus non venit ad oculos, ista cogitatione, si quasi confricans frontem excutis somnum.
"Locum Domino:" in se quaerebat, qui super humilem et quietum requiescit. Locus autem Dei est, si suas deserit res; vel saltem, si se non amat, sed Deum.
Versus 6
Versus 7
Versus 9
Versus 10
Versus 11
"Juravit." CASS. "Tertia pars, ubi dicit promissiones Dei factas aedificatae Sion, id est Ecclesiae. Et loquitur David in sua vel in totius Christi persona."