Psalmus 130
Psalmus 130
Versus 1
"Canticum graduum." CASS. "Duodecimus gradus est humilitas, quam intus et extra hic se habere ostendit. Ad humilitatem ergo monet."
Versus 2
"Si non humiliter sentiebam." ID. "Nutritus in lacte (quod est Verbum caro factum ut sic crescerem ad panem angelorum, ad Verbum quod apud Deum, sed non."
"Exaltavi," ut haeretici. Qui si utcunque aliquid coeperint, vel visi sunt capere, inde superbiunt; et cum adhuc teneri super matrem sint, et portentur manibus, ut crescant, qui portati fuerunt in utero ut nascerentur: a lacte ante tempus separantur, unde exstinguntur.