Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 135

Psalmus 135

Versus 1

"Alleluia." AUG. "Psalmus iste laudem Dei continet, ubi etsi multa in laude Dei dicantur, maxime tamen hic misericordia Dei commendatur."

CASS. " Diversa initia versuum, etc., usque ad ita praesto est divina praesentia si pure cantatur."

"Confitemini Domino." ID. "Primo, magnificentiam Dei et totius orbis conditionem exponit. Secundo dicit quae in Aegypto et gente Judaeorum fecit in figuram nostri, ibi, Qui percussit.Tertio, agit de Christianis, ibi, et dedit terram eorum haereditatem. Confitemini Domino."

AUG. " Modo laudemus, etc., usque ad per misericordiam beatitudo aeterna est."

Versus 2

"Confitemini Deo deorum." Deos dicit homines, ad quos sermo Dei factus est in alio psalmo, ubi ait, "Ego dixi, Dii estis et filii Excelsi," etc. Et non ideo dicuntur dii, quod omnes sint boni: si enim omnes boni essent, non diceret in eodem psalmo: "in medio autem deos dijudicat," id est discernit, de quibus etiam subdit: "Confitemini Domino dominorum."

Versus 4

"Qui facit mirabilia." ID. " Sicut in fine ubique ponitur, etc., usque ad ideo "confitemini, quoniam in aeternum misericordia ejus.""

"Mirabilia magna solus." ID. "Quia et quaedam per homines vel angelos facit, et quaedam magna ipse solus, quae et prius exsequitur."

Versus 5

"Qui fecit coelos." ID. " Universam ergo creaturam per se fecit, etc., usque ad unde, "Omnia in sapientia fecisti, Deus.""

Vel typice, "Coelos in intellectu," id est spirituales sanctos, qui non modo credere, sed intelligere divina dedit. Simplices autem qui solam fidem firmam tenent, quasi infra coelos, terra dicuntur, qui quia in baptismo, quem acceperunt, quasi super aquas firma fide consistunt, quasi super aquas terram firmavit.

Versus 6

"Terram super aquas." ID. " Sed quo terra gravior ab aquis levioribus portatur, etc., usque ad sic Dominus super puteum sedit, id est juxta."

Versus 7

"Qui fecit luminaria magna." ID. "id est dona gratiarum fidelibus suis contulit."

Versus 9

"Lunam et stellas in potestatem noctis." CASS. " Aliter etiam dici potest mystice, etc., usque ad ut per haec quaeque minores luceant."

Versus 10

"Qui percussit Aegyptum." ID. "Secunda pars, ubi dicit, quae in Aegypto fecit et gente Judaeorum sub figura nostri. Jam incipit, quae per homines, vel per angelos fecit."

"Cum primogenitis eorum." " Primogenita Aegypti percussit, etc., usque ad sed Deus a se excludit."

Versus 12

"In manu potenti." ID. "Manus Dei invincibilis actio, quae a brachio venit, id est ab omni potentia singulari."

Versus 13

"Divisit mare Rubrum in divisiones." ID. "Ad litteram "in divisiones"duodecim pro numero tribuum, ut singulae tribus suas vias eundi haberent; typice, sic per vias varias ad Deum de mundo transitur. Per "mare Rubrum"saeculum accipitur."

Versus 15

"Et excussit Pharaonem." ID. "Diabolum, cum ministris excussit, ut pulverem, qui celeriter excutitur. In hac celeritate, et virtus Dei ostenditur, et illae terrenae sordes indicantur, quas solemus excutere."

"Pharaonem." ID. "Congrue per Pharaonem diabolus intelligitur: Pharao masculos necat, feminas servat; ita diabolus virtutes praefocat, concupiscentiam nutrit."

Versus 21

"Et dedit terram eorum haereditatem." CASS. "Tertia pars, ubi descendit ad Christianos, exponens beneficia eis data, ut sic unum auctorem omnium scias."

Versus 22

"Israel servo suo." " Accipit per "Israel servum," Christum, etc., usque ad nullum dedit pretium Aegyptiis."

Versus 25

"Dat escam." THEOD. " A singulari Providentia, etc., usque ad in Evangeliis inquit: "Respicite volatilia coeli, quae neque serunt, neque congregant in horrea, et Pater vester coelestis pascit illa. Omni carni.""

AUG. "Omni generi hominum, Israel et gentium, non sicut manna soli Judaeo."

PrevBack to TopNext