"Psalmus David." CASS. " Tertius psalmus de lamentatione Jerusalem, etc, usque ad hic autem de captivitate facta a Nabuchodonosor."
AUG. " Duae civitates sunt permistae corpore, etc., usque ad qui mente et desiderio sunt cives Jerusalem."
"Super flumina." CASS. " Primo, captivandos longe post, etc., usque ad incipit desiderio patriae, dicens: "Super flumina," etc."
"Dum recordaremur," AUG. " In hostili terra dulcis recordatio patriae, etc., usque ad utrumque de Babylonia est."
Versus 2
"In salicibus." ID. " Quae rigantur fluminibus Babylonis, etc., usque ad sed differendo suspendimus."
CASS. "Vis doloris exaggeratur, quando delectatio, qua se solebant consolari, suspenditur."
Versus 3
"Quia illic interrogaverunt nos." BASIL. " Et hinc haud parum emolumenti coeperunt, etc., usque ad ut et cantica nostra audire voluerint."
"Verba cantionum." AUG. "Vel, canticorum, ut quid prodest Christus? vel, quae est alia vita? Sed, hic qui pleni sunt malis, non debemus percutere organum, ut sonet, sed suspendere."
ID. " Diabolus astute quaerit ut irrideat, etc., usque ad et constrinxit se juramento, dicens: "Si oblitus fuero," etc."
Versus 4
"Quomodo cantabimus." ID. "Cavendum est, ne quis timens talibus displicere, affectet amicitias eorum, et incipiat delectari in Babylonia."
Versus 5
"Dextera mea." ID. "Quidquid facis pro aeternis, dextera operatur; si et alio intenderis, sinistra se immiscuit; et in ea delectatus quasi in dextera perdis aeterna."
Versus 6
"Adhaereat." CASS. "Mutus fiam in laudibus Dei, quod est consolatio fletus et miseriarum."
"Lingua mea." AUG. "Canticum Jerusalem, lingua nostra, canticum saeculi, lingua barbara. Mutus est Deo, qui oblitus est Jerusalem."
Versus 7
"Memor esto." CASS. "Secunda pars, ubi contra hostes ad Deum fit conversio."
"Memor esto, in die" sequestrationis, ut puniantur.
"Filiorum Edom." AUG. "Filii Edom, id est Ideumaei, impedimento fuerunt reaedificantibus Jerusalem; vel, in destructione conjuncti Babylonis, unde dicit, "Filia Babylonis misera. Edom moraliter"est carnalitas, quae ad illicitos motus nos seducit."
"Edom." ID. "Esau omnes carnales; Jacob spirituales; major carnalis homo, minor spiritualis, quia prius quidem animale, postea quod spirituale. Omnes carnales inimici sunt spiritualibus, unde ait: "Memor esto,"libera nos ab illis."
"Exinanite." CASS. "A similitudine cisternae, unde si aqua hauritur, ad fundamentum pervenitur. Sed quid prodest et vitam talibus tollere, quibus in fundamento (qui est Christus) vita aeterna est? dum putant nocere mali, coronas dant."
Versus 8
"Filia." AUG. "Per successionem facta est filia Babylonis civitas malorum, sicut Ecclesia; Jerusalem scilicet, civitas bonorum per successionem filia Sion."
CASS. "Filia Babylonis" " moraliter. Caro est, quae confusionem, etc., usque ad allidunt ad petram Christum, ut confracti dispereant."
Versus 9
"Beatus qui tenebit." AUG. "Quam retributionem? ut Babylonia natos in mundo, dum parvi sunt, parentum et saeculi suffocat erroribus: ita qui jam juvenes, data agnitione Dei, parvulos Babylonis elidunt, id est nascentes cupiditates, antequam robur accipiant, sic facilius vincuntur, sed et majores ad petram occidendae sunt."