Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 139

Psalmus 139

Versus 1

"In finem Psalmus David." ID. "Conquestio, gemitus, oratio corporis Christi inter malos constituti, nondum habentis in re, sed in spe bonum, ubi est plena exsultatio. Monet ut contra mala saeculi Deum oremus."

Versus 2

"Eripe me, Domine, ab homine." CASS. "Prius proponit, qui hostes, quae mala movent, opponens eis preces. Secundo, dicit quod auxilium habeat contra mala, ibi, Dixi Domino:Tertio, quae sint mala inimicorum aperit, ibi, Caput.Ecclesia ergo inter malos laborans, clamat."

"A viro iniquo." AUG. "Iniquus est qui nocet, unde cum dixisset, "Ab homine malo,"quasi exponens, subjunxit, "A viro iniquo.""

Versus 3

"Qui cogitaverunt." CASS. "Qualiter mali persequuntur exsequitur, impugnant enim bonos tribus modis, scilicet linqua, manu et corde: et de corde praemittit, dicens, "Qui cogitaverunt,"quasi diceret, Eripe me a populo malorum."

AUG. "Qui etsi in labiis plerumque bona praetendant, tamen cogitaverunt iniquitatem in corde."

Versus 4

"Acuerunt." Qualiter in lingua persequuntur, ostendit.

"Sicut serpentis." ID. "In serpente est astutia et dolus nocendi: ideo et serpit, non habens pedes, ut non audiatur, cum venit; lenis est ejus tractus, sed non rectus: sic mali serpunt ad nocendum, sub levi tractu habentes occultum venenum, unde subdit, "Venenum aspidum sub labiis eorum.""

Versus 5

"Custodi me, Domine." CASS. "De persecutione, quae fit manu, id est, opere, subdit. Custodi me, quia per multa fallit, quae nequit praecavere."

Versus 6

"Superbi." AUG. "Hoc nomine breviter totum corpus diaboli explicavit: inde est quod et justos se dicunt et nolunt confiteri; omnis superbus etiam invidus est, sicut diabolus, qui invidit homini, quod perdidit."

"Et funes extenderunt in laqueum," etc. " Unde Isaias: "Vae his qui trahunt peccata sicut vestem longam," quia addunt peccata peccatis, etc., usque ad et mittatur in tenebras exteriores."

Versus 7

"Dixi Domino." ID. "Diapsalma. Secunda pars, quod auxilium contra mala, quasi dicat, tot modis mali impugnant, et quod est remedium inter tot et tanta mala?"

"Dixi Domino: Deus meus." Magna fiducia, etsi omnium Deus, proprie tamen eorum qui eo fruuntur.

"Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae." ID. " Vox hominum et anima eorum, etc., usque ad non ut homines Domini, qui emunt saccello, tu sanguine."

Versus 8

"Virtus salutis meae obumbrasti super caput meum." ID. " Qui das vires salutis meae, etc., usque ad quantumcunque saeviat hostis."

Versus 9

"Non tradas me, Domine, a desiderio." ID. " Diabolus proponit lucrum, etc., usque ad nisi ex tuo desiderio."

Versus 10

"Caput circuitus." CASS. "Diapsalma. Tertia pars, ubi dicit, quae sint mala inimicorum."

AUG. " Quasi dicat, Me tegit umbra tua, etc., usque ad vel de assertione superantur."

"Labor labiorum ipsorum operiet eos." CASS. "Id est, falsa et mendax assertio eorum, operiet eos, quia de sua falsa assertione superantur."

Versus 11

"Cadent super eos." AUG. " Vel carbones ignis in terra, etc., usque ad unde Apostolus: "Aliis sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem""

Versus 12

"Vir linguosus." ID. " Quisquis vult dirigi, etc., usque ad de exterioribus necessitas, non voluntas."

"Injustum," etc., "in interitu." Quod non fit inopi, qui, si capitur malis, non tamen in interitum; flagellat Deus omnem filium quem recipit. Et licet boni modo sint afflicti, tamen "confitebuntur" inter gravia, quod laudabilius: "Et habitabunt," ideo nil timetur in mundo.

Versus 14

"Verumtamen." CASS. "Conclusio psalmi ubi dicit quod si boni liberati sint, et de inimicis vindicati, non tamen sibi dant, sed Deo, unde, et habitabunt cum eo."

"Habitabunt cum vultu tuo." Quia Deum, sicut est, videbunt.

PrevBack to TopNext