"In finem psalmus David." CASS. " Psalmus profunditate mysteriorum plenus, etc., usque ad in prophetis velatus, in Evangelio manifestus."
AUG. " Loquitur totus Christus, tanquam unus et integer vir, etc., usque ad sicut duo in carne una."
"Domine, probasti me." CASS. " Primo, de notitia Dei, etc., usque ad quarto, quomodo mali ei non noceant, ibi, Si occideris, Deus, etc."
"Domine, probasti." AUG. " Jam in Jerusalem restitutus, etc., usque ad haec est persona totius humanae naturae revertentis."
Versus 3
"Intellexisti." CASS. " Praescientia deitatis hic ostenditur, etc., usque ad quia homo assumptus divinae substantiae non potest aequari."
"De longe." AUG. "Cum adhuc in peregrinatione sum, antequam ad patriam veniam, ut filio minori redeunti occurit pater, quia intellexit ejus cogitationes de longinquo, quia apud se dixerat egestare confectus: "Surgam et ibo ad patrem meum.""
"Semitam meam," scilicet malam, qua ivi, patrem deserens.
"Et funiculum." (Alias) limitem, quousque perveni: longe quidem ieram, sed tu ibi. Ut deprehensus fugitivus loquitur, sequente se vindicta Dei.
Versus 4
"Et omnes vias meas:" antequam irem eas, et permisisti me in labore ire, ut redirem si nollem laborare, hoc fateor.
"Quia non est dolus in lingua mea:" jam in tua gratia justificati.
Versus 5
"Novissima" mea, quando porcos pavi, "Antiqua," quando partem substantiae petii, hoc secundum parabolam. Sed mystice, "Antiqua," quando per antiquum peccatum lapsi sumus: "Novissima," poena, quando in hanc mortalitatem venimus, quae est ultima, si redire volumus alioquin restat aeterna.
"Formasti me," ad labores, ad quos omnes nati sumus.
"Posuisti." (Alias) Gravasti manum, vindicem, gravantem superbum salubriter, ut erigat humilem, in gravata manu.
Versus 6
"Mirabilis," et incomprehensibilis mihi.
"Facta est scientia." Non est mihi facile contemplari te, quem superbus reliqui, ut prius erat cum essem apud te, quando dixi, da mihi partem substantiae.
"Ex me," id est ex peccato meo.
"Confortata est," (alias) invaluit.
"Et non potero" attingere ex me.
AUG. " In Exodo legitur Dominum, etc., usque ad te non lateo, cujus limitem vides."
Versus 7
"Quo ibo a spiritu tuo?" CASS. "Secunda pars, ubi jam deliberat non esse ab eo fugiendum, sed ad eum, ab irato ad placatum, quod erit per ipsum, quo plenus est mundus: "Spiritus enim Domini replet omnia. Quo a facie tua fugiam?"vertit se hac et illac, quasi quaerens locum fugae."
Versus 8
"Si ascendero in coelum, tu illic es," etc. AUG. "Si me extulero, invenio repressorem; si de justitia mea superbiero, "Tu ibi es,"cujus vere est justitia."
"Si descendero," peccando venero, "Ad infernum," vel in profundum, et nolens confiteri: dicam, quis me videt?
"Ades," ut vindices. Invenit consilium, sed sic potero fugere iratum.
Versus 9
"Si sumpsero pennas," duas alas charitatis, quas perdideram.
"Pennas." CASS. "Quae meae potestatis, id est efficaciam deitatis, qua corpus de sepulcro levavit. Has sumpsit "diluculo,"ante lucem, id est, tempore resurrectionis: et "habitavit in extremis maris,"hoc est, super saeculi amplissimum finem."
"Et habitavero in extremis." AUG. "Mente, in fine saeculi, ut non saeculum amem, sed ejus finem, in quo sit mihi requies. Sed et ipse illuc ducit, unde subdit:"
Versus 10
"Etenim illuc manus tua." Considerans autem longinquitatem viae, subdit:
Versus 11
"Et dixi, forsitan tenebrae conculcabunt," etc. Abundat iniquitas saeculi, qua pennae charitatis refrigescere possunt. Et quia in nocte desperavi transire mare, nox mihi facta est illuminatio: Venit mulier, sapientia Dei, quae drachmam, ubi est imago regis, id est hominem, perdiderat: accendit de se lucernam, quae de luto est, id est carnem, et nocte illuminata invenit drachmam.
"Et dixi." AUG. "Deliberavi."
"Forsitan te." Tenebras dicit illam inferiorem partem rationalis creaturae, contrariam insistentem, scilicet iniquos homines vel carnem, unde timet: Et est, "Tenebrae," id est inferior rationalis creatura sinistram tenens viam.
"Conculcaverunt me." ID. "Ita timebam, sed "nox facta est illuminatio, in deliciis meis,"id est illis qui, prius nox, illuminati erunt in deliciis."
"Quia te." Peccatores.
Versus 12
"Non obscurabuntur," etc., "et nox," a peccatoribus degentibus.
"Sicut dies," id est sancti de Judaeis.
"Sicut tenebrae ejus, ita et lumen," quia quatenus agnoscis, eatenus ignoscit. Sed unde hoc mihi?
Versus 13
"quia tu possedisti renes meos. Quia tenebrae." AUG. "Qui non confitetur peccata, suas tenebrat tenebras; sed si confitetur, Deus illuminat."
Versus 12
"Sicut tenebrae ejus." " Nostrae noctis, id est, humanae vitae miseriae, etc., usque ad quem lumen non extollit."
Versus 13
"Quia tu possedisti renes meos." ID. "Unde haec differentia tibi? quia interior possessor non solum cor, id est cogitationes tenet, sed et renes, id est delectationes: ut non delectet lux noctis, sed lux sapientiae suae."
Versus 14
"Confitebor tibi." CASS. "Tertia pars, ubi dicit, revolanti ad Deum, Deo illuminante, renes possidente, quanta est exsultatio et multiplicatio."
"Anima mea cognoscet nimis." AUG. "Jam cognoscit anima mea valde: ante erat mira "scientia tua ex me, nec poteram ad eam;"sed modo possum, quia noctem illuminasti, renes possedisti, de utero suscepisti, id est, quia venit mihi gratia tua, et illuminavit me."
Versus 15
"Non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto." ID. " Os ab osse, non ab ore, etc., usque ad unde Apostolus: "Quasi tristes, semper autem gaudentes.""
BASIL. "Iterum de praescientia Dei loquitur, aut omnia illius arcana esse dicit, aut aliud quod dicit, opificium videlicet et figurationem."
"Substantia mea in inferioribus terrae." AUG. " In carne et tamen os non cedit malis hujus inferioris, etc., usque ad non ergo desperent."
Versus 16
"Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes," etc. ID. "Qui hucusque locutus est ex persona corporis, hic jam loquitur ex persona capitis."
"Dies formabuntur." " (Alias) "Per diem errabunt." Dies hic manens adhuc erat Christus, etc., usque ad quia facti apostoli duces et pastores Ecclesiae. Quasi merito ego illos confortavi, etc., usque ad in promissione dictum est Abrahae: "Multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli et sicut arenam maris.""
Versus 18
"Adhuc sum tecum," etc. Sicut ante mortem, quod putaverunt se tulisse Judaei. Vel, "adhuc," id est, ipsa morte, quod non videtur de mortuo. Vel, etsi resurrectio sit signum deitatis, tamen "adhuc sum" occultus pluribus, "tecum," id est, ut tu.
AUG. "Adhuc sum tecum." "Nondum cum ipsis per notitiam, quia nondum agnoscunt, quia non mox post resurrectionem Christum agnoverunt. Vel, toto hoc tempore tecum sum in occulto ad dexteram Patris, antequam reveletur in ea claritate qua venturus est."
Versus 19
"Si occideris, Deus, peccatores," etc. CASS. "Quarta pars quomodo a malis non noceatur ei."
AUG. "Si occideris." " Subdit quid interea patitur,etc., usque ad in judicio dicet aperte: "Amen dico vobis, non novi vos, discedite a me.""
Versus 21
"Nonne qui oderunt te, Domine." Quasi, "Si occideris, Nonne qui oderunt te oderam?" Illos, et ego occidam.
AUG. " Quasi haeretici non intelligentes, etc., usque ad quomodo ergo permistione eorum contaminor?"
Versus 23
"Proba me, Domine." ID. " Hucusque de haereticis et aliis eos sequentibus ab Ecclesia separatis, nunc etiam agit de malis, vel fictis sibi conjunctis, quos patitur Ecclesia, et gemit. Quasi haeretici se, et alios separant, etc., usque ad tu vero Deus, "Proba me et scito.""