Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 141

Psalmus 141

Versus 1

"Intellectus David." CASS. "Psalmus iste quintus est eorum qui nomine orationis intitulantur, ubi non alia dicuntur quam quae in aliis dicta sunt psalmis, sed eadem."

AUG. "Quia autem repetitione hujusmodi communi consulitur infirmitati, non supervacue iterantur, ut repetita melius memoriae commendentur; unde scriptum est in Proverbiis: "Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis", quia sapiens, quae audierit, cogitat; retractando ruminat; vir autem stultus glutit illum, id est non cogitat, oblivioni dat; et haec sunt illa munda animalia in lege quae ruminant; ista immunda. David fugiens Saulem in spelunca latuit, de quo tamen hic non agitur, sed de significato. David enim significat Christum. Spelunca vero carnem, vel saeculum, vel sepulcrum. David ergo, Christus, cum membris in saeculo, vel Christus in carne, vel in sepulcro."

Versus 2

"Voce mea ad Dominum clamavi." Primo ponitur oratio contra mala, secundo agit de fine malorum, ibi: Clamavi ad te, Domine. Monet ergo nos orare. Et in persona totius Christi, quasi de spelunca ad Deum clamantis, ait: "Deprecatus sum."

AUG. "Quod dicit "clamavi, exponit, deprecatus sum."Quasi dicat: Clamor meus deprecatio est, non murmur, non blasphemia."

Versus 3

"In conspectu ejus." AUG. "Dominus redditurus est, in occulto ora; unde in Evangelio: "Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum qui videt in abscondito,"etc."

Versus 4

"Et tu cognovisti." ID. "Hoc addit, ne audientes, "defecit spiritus meus,"putarent eum dejectum. Ac si diceret: Si illi putant me dejectum, quia spiritus meus defecit, tu me stantem vides, cujus Spiritus me vivificat."

"Semitas." Justitiae, quas illi non vident.

"In via." Multae viae, quia multa praecepta: una via, quia omnia ad unum, id est charitatem, rediguntur.

AUG.) "In via," secundum votum eorum; juxta viam, secundum veritatem. Christus enim est via, qui non sinit eos laqueum ponere "in via," ut non sit nobis quo eamus; sinit tamen ponere juxta viam, ne a via declinemus.

Versus 5

"Considerabam ad dexteram." AUG. "Quam mali non videbant; et hoc est, "et non erat qui cognosceret.""

CASS. "Cum enim pateris omnia, quis novit quid attendas?"

AUG. "Qui in dexteram attendit, videt; qui in sinistram, excaecatur. Vel, apostoli non stabant ad dexteram, quia carnali timore dispersi sunt, sed ego perstiti."

"Periit fuga." Tam corporis quam mentis.

"Et non est qui requirat." CAS. "Quia nulla est consolatio, sed solus ad passionem relictus est."

"Periit fuga." AUG. Circumclusum se dicit.

"Periit fuga," quia non fugit animo, corpore licet aliquando. Circumclusus non fugit corpore, quia non potest. Fortis non fugit mente, quia non vult.

"Periit fuga" concluso vel forti; fuga quidem, unde dicitur in Evangelio: "Videt lupum venientem et fugit". Ubi Dominus mercenarium vituperat. Sed alia est fuga corporis, quam Dominus permittit dicens: "Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam".

"Et non est qui requirat animam." Quaeritur anima aut a persecutoribus, aut a dilectoribus. Sic fuga perit duobus modis, et a capto et a forti.

Versus 6

"Clamavi." CAS. "Secunda pars ubi agit de fine malorum."

"Spes mea." Quia te ex omnibus eligo.

"Portio." Humiliter dicit et communiter portionem sibi esse in terra viventium, cum tota sit sua. Hoc patet ex hoc quod latroni dixit: "Hodie mecum eris in paradiso:" qui est terra viventium aeternaliter.

Versus 7

"A persequentibus me." Diabolus enim per vasa sua, id est per filios diffidentiae, agit persecutionem corporis, ut intus fiat cordis ruina.

Versus 8

"Educ de custodia," etc. AUG. " Ex persona Ecclesiae loquens, exponit unde liberandus. Alias "de carcere." Quia in corruptione (quae est poena corporis) angustiatur: post quas angustias in domo Dei tota vita erit confessio, id est laus Dei; modo impedit carcer confiteri. Hic carcer vel spelunca mundus potest dici, ubi omnia vana: unde rogat educi animam, quae inde multa patitur, etc., usque ad sed corruptio ejus, et tentatio, carcer est."

PrevBack to TopNext