Psalmus 142
Psalmus 142
Versus 1
"Psalmus David." Psalmus iste septimus poenitentialum, qui ideo sunt septem, ut eodem numero quo peccavimus, peccata diluamus.
CAS. "Sicut enim in hebdomada mundi hujus peccamus, ita hoc numero psalmorum remedium poenitentiae peccatis opponitur. In quibus psalmis talis est forma, quia a lacrymis incipitur, et in gaudio finis est, ne quis de venia desperet."
AUG. "Sicut Absalom David, sic Judas Christum, falsi fratres corpus ejus; vel illiciti motus et operatio."
"Domine, exaudi," etc. CAS. "Primo captat exordium; secundo narrat mala sua, et quid contra egerit, ibi, quia persecutus est ;tertio ponitur deprecatio causis confirmata, ibi, velociter exaudi ;quarto ponitur laeta conclusio, ibi, spiritus tuus.Monet ad poenitentiam, et orationem, ad orandum. In persona totius Christi dicit: "O Domine,"etc."
"In veritate tua." CAS. "Non est hoc contra humilitatem, quae petebat audiri: sed veritas et justitia Dei est, ne cum rogante disceptet, ne eum qui se damnat judicet; unde subditur: "et non intres,"non petivit justitiam judicii."
AUG., CAS. "In veritate tua, in tua justitia." "Vel justitiam et veritatem dicit, quae parcit poenitentibus, et se damnantes absolvit, et accipit pro eodem "veritatem et justitiam."Et est, "in veritate tua, et tua justitia,"id est secundum justitiam et veritatem quam poenitentibus et se accusantibus indulges."
Versus 2
"Et non intres in judicium." AUG. "Intrant in judicium cum Domino, qui suam justitiam constituunt, quod non iste humilis; unde propheta: "Quid vultis mecum in judicio contendere? Omnes dereliquistis me, dicit Dominus. Cum servo tuo."Indignum est cum servo, ne dicam cum amico: et si tu dicis amicum, ego servum, fugitivus redeo, pacem quaero, "non sum dignus vocari filius tuus.""
Versus 5
"Meditatus sum." Quia utique omnia bona sunt, in quo percipit, quia quidquid in se boni est, a Deo est.
Versus 7
Versus 8
Versus 11
"Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua." Gratia Dei hic commendatur: quia non ex meritis, sed ex nomine, quod est Jesus, se vivificatum dicit, sed cum hoc gratia aequitatis miseretur, quia licet Deus omnia gratis faciat, justitiae tamen ejus est supplices justificare, quos daemones videt impetere.