Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 143

Psalmus 143

Versus 1

"Psalmus David ad Goliam." CAS. " David, Christus totus, etc., usque ad et sic caput ejus gladio suo inciditur.--David Goliam, Christus occidit diabolum, etc., usque ad unde spiritualiter sequens psalmus, "laudatio" intitulatur."

"Benedictus." CAS. " Triumphalis psalmus, etc., usque ad precans per eum liberari, ibi, Deus canticum."

"Qui docet manus meas." AUG. " Id est qui per Spiritum sanctum, etc., usque ad quod sequitur."

Versus 2

"Misericordia mea." CAS. " Quia prolixum est multis causas explicare, breviter singulis verbis tangit, etc., usque ad quia cum despectu et sub admiratione subditur, "Domine, quid est homo quia," etc."

AUG. "Misericordia mea." " Quia tu das mihi ut misericors sim, etc., usque ad dimitte ergo, et dimitto; da, et do."

Versus 3

"Quia reputas eum?" AUG. "Magnum est quod Deus aestimat, et tanti facit, ut pro eo Filium dederit, cui etiam fit panis, qui est panis angelorum: non enim sic aestimat hominem Deus, ut homo, qui charius emit equum quam hominem."

Versus 4

"Vanitati similis factus est: dies ejus sicut umbra." ID. "Quando homo conditus est, veritati similis factus est, vanitati peccando. Vana sunt omnia transitoria, comparatione semper manentis veritatis."

CAS. "Vanum est, quod de sua substantia cadens vanescit: ut fumus, ut umbra. Ita et ipse homo tabescit, unde subdit, "Dies ejus,"id est vita ejus notoria, id est transitoria, sic praeterit sicut umbra."

Versus 5

"Domine, inclina." AUG. "Humilis David ex persona Ecclesiae, plenus gratia praesumens de Deo, pugnans hic invocat adjutorium Dei. Quasi, in lucta sumus, sed ne deficiamus."

"Domine, inclina." CAS. " "Domine." Idem aperit, etc., usque ad et forma Dei formam servi suscepit."

Versus 7

"Emitte manum." CAS. "Ad Patrem verba convertit: "Emitte manum,"id est Christum;"

"de alto" ubi cum Patre, ut carnem induat.

AUG. "Vel de secundo adventu agit in persona Ecclesiae. Quasi dicat: Ita fac modo."

"Emitte manum tuam de alto," id est Christum de caelo ad judicium. Veniet enim Dominus in voce angeli, et in tuba Dei descendet de coelo. Deinde ex persona Ecclesiae subdit: "Eripe me," scilicet, per eam manum.

"Et libera," etc., ut in littera.

Versus 9

"Deus, canticum novum cantabo tibi." CAS. "Secunda pars, ubi quasi ille quem precabatur, victor et liberator venerit, ei se cantare in Novo Testamento et Veteri promittit: et ab eo precatur liberari ab his qui beatitudinem putant in terrenis."

"Canticum." AUG. "Hoc alio nomine significat legem, quam per quinque lapides significavit."

Versus 10

"Gladio." AUG. "Quas superius dixit aquas, ipsum hic dicit gladium; unde et hic subdit quod ibi: Et erue me de manu filiorum alienorum. Maligno.De quo: "Lingua eorum gladius acutus". Est et benignus gladius, de quo Dominus ait: "Non veni pacem mittere, sed gladium". Hic est gladius bis acutus, utroque acumine praepotens, scilicet Veteris et Novi Testamenti, quo omnis putredo a membris Christi abscinditur."

Versus 12

"Quorum filii." Hic, qui sint alieni, et quae illorum dextera iniquitatis, et qualiter locuti sunt vanitatem, exponit.

AUG. "Felicitatem eorum enumerat, haec est dextera eorum, haec est vanitas, quam loquuntur, dum haec dicunt beatitudinem."

CASS. "Quorum filii." " Vel, mystice haec possunt intelligi ab illo loco, etc., usque ad sed novis erroribus pullulaverunt."

"Filiae." CASS. "Quae non habent vires constantiae."

"Compositae." Non natura pulchrae, sed ab hominibus compositae. Hae filiae sunt cogitationes vel praedicationes eorum qui non habent veram Ecclesiam, sed similitudinem.

Versus 13

"Promptuaria." Corda diversis rebus facta: unde pessimas eructationes exhalant, quae fetent.

"Ex hoc in illud." Instabiles, quia non habent radicem veritatis.

"Oves eorum fetosae." Ad litteram, quia vult eos ostendere caducis rebus haerere. Quasi dicat: Peculium eorum fetosum, cum ipsi fide steriles; unde mystice discipuli eorum, hae oves sunt fetosae, quia ipsi alios plures in errore generant.

"In egressibus." Non in ingressibus, quia totum bonum quod habere videntur, ab eis egreditur cito perituris.

"Boves." Non labore macri, sed otio pingues, ut his qui affluunt divitiis, cum ipsi sint a veritate jejuni. Vel mystice, boves, magistri terrenis affluunt.

Versus 14

"Maceriae." Quae de solis saxis in hortis sed vel vineis; nec ipsa ruit illis, ideo prosperi.

CAS. "Neque transitus, neque clamor," " turbidus interrumpit quietem eorum, etc., usque ad quae ducit ad mortem."

Versus 15

"Beatum." Non inde reprehendit quia his abundant, sed quia pro dextera habent, id est, pro beatitudine: et haec est vanitas quam locuti sunt. His et Abraham, et Isaac, et Jacob, abundavit. Felicitas est sinistra, id est temporalis, mortalis.

PrevBack to TopNext