Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 146

Psalmus 146

Versus 1

"Alleluia." AUG. "Hic item ait de laude Dei, ubi propheta monet laudare colligentem Israel."

"Laudate Dominum." CAS. "Primo ostendit quos colligat, et quomodo. Secundo, post praedicta, quasi adhuc haerentes et dubios increpat, ostendens unde possint laudare Deum, scilicet si fuerint humiles, ibi, Praecinite.--Laudate Dominum."

AUG. "Hoc dicitur omnibus gentibus. Et quasi quaereremus qualiter laudabimus, laudis causam attulit, "quoniam bonus est psalmus.""

CAS. "In laude Dei ipse actus est merces quae in futuro erit; ideo laudandus, quia aedificat, sic, quia "dispersiones Israel,"id est fidelium, de toto mundo in fine saeculi "congregabit"ad regnum. Et est hic laus de factis mirabilibus."

AUG. " Haec est tota merces laudantium, etc., usque ad modo exerceamur in hac laude bonorum operum."

"Deo nostro sit jucunda," etc. Non est satis psallere ad hoc ut laus Deo placeat, sed opus est ut per vitae quoque munditiem illi placeamus.

Versus 2

"Aedificans Jerusalem Dominus." AUG. " Vel, accepit "Jerusalem" generalem Ecclesiam, etc., usque ad quem Pater misit ad captivitatem nostram redimendam pretio sanguinis."

Versus 3

"Et alligat." " A similitudine medici, etc., usque ad et Dominus alligat contritiones."

HIER. "Qualiter Samaritanus ille qui descendebat a Jerusalem in Jericho, quando vidit vulneratum jacentem in itinere, colligavit vulnera ejus. Caeterum de his qui non obtriverunt cor, dicitur per Isaiam: "Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas". Alligamenta Dei sunt temporalia sacramenta, quibus interim consolationem habemus; quae tunc detrahentur cum erit perfecta sanitas."

Versus 4

"Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat." CAS. "Non aliena ut astrologi qui Jovem et Venerem nominant. Vel, typice, de sanctis, quia cuique proprium donum dat; vel, omnes sunt in familiaritate, a similitudine Domini, qui famulorum suorum nomina novit."

Versus 5

"Sapientiae ejus," etc., AUG. " Ipsam mensuram, et numerum et pondus, etc., usque ad vide quid sequitur, "humilians autem peccat.""

Versus 6

"Humilians autem peccatores." AUG. "Qui enim reprehendunt intelligibilia, ideo sentiunt terrena, de Deo incorporeo corporaliter cogitantes. Haec facit his qui volunt irridere legem antequam noscant. Quia ergo magnum est proficere ad intelligibilia et spiritualia, simus mansueti, pulsemus et faciamus quod sequitur."

Versus 7

"Praecinite." Sic pervenietur ad intelligentiam, sic imago Deo reformabitur.

"Praecinite." CAS. "Secundo, ex praedictis quasi adhuc haerentes increpat et impellit, ostendens unde possint intelligere, si humiles et non superbi. Quasi: Et ut intelligere valeatis, "praecinite,"etc."

Versus 8

"Qui operit coelum." CAS. "Memorat opera per quae potestas ostenditur. Ad hoc enim quaedam obscura in Scripturis voluit esse, ut haberent servi Dei quid interpretando influerent super aures et corda hominum, excipientium de nubibus Dei saginem laetitiae spiritualis."

"Servituti hominum." Praedicatoribus, qui hominibus serviunt. Unde Apostolus ait: "Nos autem servos vestros per Jesum Christum". Hi seminant spiritualia et recipiunt ab "excelsis saeculi fenum et herbam," id est temporalia.

Versus 9

"Et pullis corvorum." AUG. "Omnia enim, quae dantur Ecclesiae a divitibus, fenum sunt."

ID. "Judaei, qui se solos justos, omnes gentes dicebant peccatores. Et vere patres nostri "corvi,"nos autem non sic remanemus: tamen recte pulli corvorum dicimur et sumus. Corvus non invocat, nos vero dimissi invocamus."

CAS. "Pulli corvorum dicuntur rore vesci et beneficio aetatis, ignorant paternas escas, id est fetores cadaverum: sic filii paganorum innocentes, qui invocant."

Versus 10

"In tibiis viri." In composito habitu praesumptuosi et audacis. Per virum enim audacem praesumptorem notat. In tibiis notatur incessus incompositus, "in tibiis viri." Vel, secundum aliam litteram, "in tabernaculis viri," id est in conventiculis haereticorum, "beneplacitum erit ei." Nota quod non ait in tabernaculis Dei, sed "viri," per hoc designans audaciam haereticorum.

Versus 11

"Super timentes," etc. AUG. "Timori spem conjunxit, quia non valet timor sine spe veniae: Judas enim timens, sed desperans, laqueo se suspendit. Qui ergo timet Deum, speret et in eo. Placabis autem si speres in misericordia ejus, atque de caetero ita peccare caveas, ut de praeteritis depreceris ut tibi dimittantur."

PrevBack to TopNext