Psalmus 147
Psalmus 147
Versus 12
"Alleluia." Psalmus iste facit amorem futurae Jerusalem. Aggaei et Zachariae dicitur, qui in captivitate reparationem Jerusalem prophetaverunt, quae, ut Jeremias praedixit, post septuaginta annos facta est, id est, post volubilitatem totius temporis, quod septem diebus agitur.
Versus 13
"Confortavit seras portarum tuarum." AUG. "Nota clausam esse janam januam admissis prudentibus, et exclusis fatuis virginibus, ut nemo jam exeat vel intret. Et congrue post laudis admonitionem subdit de clausis januis: clausa enim janua Jerusalem secure laudat, quia nemo exiit unde doleat; nemo intrat quem timeat, unde sint scandala. scandala."
Versus 15
"Qui emittit eloquium suum." Secunda pars subdit quae munera hic dantur electis, per quae veritas futuri potest agnosci.
"Terrae." AUG. "Ut in terra cognoscatur. Nisi enim mitteret verbum terrae, qua gravamur et impedimur a reditu, ad adipem frumenti satiantem non levaremur. In terra enim, ubi laboramus fessi, languidi, pigri, frigidi, scilicet in eremo, non deserit, sed manna "qui emittit eloquium,"etc."
"Velociter currit." AUG., CASS. "Vel usque in velocitatem, id est, a Deo, ut sit ipsa velocitas quo electius vel expressius dici non potuit."
Non ait velox verbum, velox sit velocitate, qua plus vel minus participat: sed ipsa velocitate, qua caetera dicuntur velocia, nihil est velocius. Et item quod velox est, ut equus alicui est, non ubique: velocitas vero ipsa ubique est, non est in parte. Ad verbum Dei pertinet non esse in parte, ubique esse per seipsum. Haec est sapientia, "quae attingit a fine usque ad finem fortiter," non tamen motu locali, sed immobilitate. Sed et de sapientiae spiritu dicitur, "actus mobilis, certus, incoinquinatus;" hoc facit velocitas, ut et ubique semper sit, et nusquam inclausa teneatur. Sed quis ista sufficit cogitare? Est tamen spes ad capiendum verbum, quia praedestinavit nos.
Versus 16
"Qui dat nivem," etc. AUG. " Terrae. Frigescente enim charitate, etc., usque ad et hos dum vocat ad poenitentiam, "nebulam sicut cinerem spargit.""
ID. " "Nebulam sicut cinerem spargit," etc. Cinis ad poenitentiam pertinet, etc., usque ad et qui praedestinavit et ad poenitentiam vocavit. Ad litteram: Spargit Deus nivem quasi lanam, nebulam ut cinerem, crystallum facit ut frusta candidi panis. Est enim crystallum species quaedam in modum vitri, sed candida est: dicitur autem esse nix glacie indurata per multos annos, ut resolvi non possit."
Versus 17
"Mittit sicut bucellas," etc. Alias, "ut frusta panis," ut pascant alios, ut praedicent veritatem, quam impugnant. Omnes, unus panis; singuli, frusta; unde: "Multi unus panis sumus in Christo". Paulus crystallum fuit, durus et nitidus: durus, quia persecutus Ecclesiam; nitidus, quia in lege peritus. Hanc autem Deus solvit, et factus est panis, qui veritatem docuit. Sed nisi solvat,