Psalmus 148
Psalmus 148
Versus 1
"Laudate Dominum de coelis." CASS. "Per paucorum commemorationem universam creaturam hortatur laudare Deum. Sunt quaedam quae habent spiritum laudandi Deum in eo affectu quo placet eis Deus: quaedam non habent intellectum, sed quia ipsa bona sunt in ordine suo, et ad pulchritudinem universalitatis referuntur, per se non laudant, sed ab ipsis per attendentes ea laudatur Deus: et ita quodammodo laudant, quia de illis nascitur in nobis laus Dei, ad quam nos hic monet propheta."
Versus 7
Versus 14
"Confessio." CAS. "Supra dixit prius de coelo, postea de terra; hic de omnibus simul. Et accipit per coelum omnia superiora, et per terram omnia inferiora."