On this page
Psalmus 90
Psalmus 90
Versus 1
"Laus cantici." Laus, et humana est: sed haec est cantici, quia non nisi divina. Est enim psalmus iste hymnus contra daemones. Propheta ergo de quolibet sancto ait: "Qui habitat in adjutorio," etc.
CASS. "Ostendit tentationes diaboli per humilitatem victas a Christo, et a suis, manentibus in auxilio Dei, ut et nos per eum discamus tentationes superare, quia est janua per quam, si quis introierit, ingredietur, et egredietur, et pascua eveniet."
AUG. "Janua Christus; intrare per eum, est imitari eum, non in divinitate, et potentia, et miraculis, sed in eo quo factus est pro nobis, id est, humilitate ad quam vocat, dicens: "Discite a me quia mitis sum et humilis corde."De hoc psalmo tentavit Christum diabolus. Christi autem tentatio nostra est doctrina, quem sequentes ex eo vincimus."
"Qui habitat," id est, qui totam spem non in se, sed in Deo semper constituit, omnibus modis protegetur a Deo. Nota verborum correspondentiam: sicut enim semper "habitat," sic et semper "commorabitur." Illud affirmat, scilicet quod "habitat;" hoc promittit, scilicet quod "protegetur."
"In protectione Dei coeli commorabitur." Ut scilicet non declinet ad dexteram vel ad sinistram, sicut in Veteri Testamento praeceptum erat filiis Israel, ut incederent via regia, non declinantes ad dexteram vel ad sinistram. Via regia, via Christi regis nostri, qui sic viam mundi cucurrit, ut nec prosperis illiceretur, nec adversis frangeretur.
Versus 3
Versus 5
"Veritas." ID. "Dei est, qui non respicit personas, nec miscet sperantes de seipsis cum his qui sperant in Deo, sed discernit humiles vel superbos."
Versus 7
"Cadent a latere." CASS. "Secundo, fidentis in Deo caput, id est Christum, in coelo levatum, dicit a nullo posse contingi, qui et proles in terra protegit: sed praesumptores ab eo cadunt. Ecce certitudo protectionis fidentis in Deo per Christum."
"A latere." Latus Dei est corona justorum, qui cum eo judicabunt, unde dicitur: "Mittite a latere vestro," id est, qui vobiscum habent consilium. Latus ergo Christi, Apostoli et eorum imitatores, quibus promisit: "Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel". Duodecim sedes perfectio tribunalis, in quibus sedebunt omnes qui omnia reliquerunt, et secuti sunt Christum.
Versus 8
"Verumtamen." CASS., AUG. "Licet quidem te permittente impiis tuos persequi, sed non impune, oculis tuis considerabis malum, quod voluerunt, non bonum quod per nescientes agitur, eis retribuetur, et sanctus, qui habet oculos fidei, videt eos modo exaltari et tonare, et in fine fulminare: hoc dixit ne infirmi moveantur."
Versus 9
"Quoniam tu es." AUG. "Unus Christus est caput et corpus, de quo loquitur modo ut de capite, modo ut de corpore, non mutata persona. Ideoque que diligenter adverte, ubi de Christo secundum caput, ubi secundum membra agat."