Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 91

Psalmus 91

Versus 1

"Psalmus cantici." AUG. " Propter fastidium animorum, etc., usque ad gloriam Dei quaerens, non tuam."

Versus 2

"Bonum est confiteri." CASS. "Primo, agit quomodo bonus imperturbatus agit sabbatum mentis, sentiens omnia bene agi a Deo, quod non novit stultus."

AUG. "Bona praesentia a Deo nobis donata, consolatio sunt: cum desunt, justitia est. Consolatur enim nos Deus, et emendat: in utroque ergo simus ei grati, dicentes: "Bonum est confiteri,"etc."

Versus 4

"In decachordo." ID. "Psallit, qui cum hilaritate bene facit. Qui cum tristitia de eo fit, non ipse facit: et portat psalterium, non cantat in eo."

"In decachordo." Si bene loqueris tantum, canticum est sine cithara; si operaris, et non loqueris, cithara est sine cantico; et ideo bene loquere et benefac.

Versus 5

"Quia delectasti." ID. " Unde Apostolus: "Ipsius figmentum sumus,"etc., usque ad: "Quam magnificata sunt. In factura tua.""

CASS., HIER. "Et in decore ipsius mundialis fabricae, et in obedientia, et in dispositione, et in causis, et in effectibus, et in operibus manuum, quibus utor, vel quae miror."

Versus 6

"Quam magnificata sunt." CASS., HIER. "In substantia, et in forma, et in vi, et in caeteris."

"Nimis profundae sunt cogitationes tuae," quibus talia fecisti et regis.

Versus 7

"Vir insipiens," etc. CASS. "Me delectasti in operibus, sed "vir insipiens non cognoscet,"et stultus, qui, si scit, non cavet sibi, "non intelliget haec,"quae dixit, vel quae dicit post. Summum genus scientiae est scire Deum tanta praestare, quae humanus sensus non valet attingere."

"Insipiens" est, qui coelesti sapientia vacuus, humanis versutiis plenus est; qui non scit opera Dei, quia casu putat omnia agi;

"Stultus" est brutus, qui nec saecularia novit.

Versus 8

"Cum exorti fuerunt." CASS. " Malos asserit perituros, etc., usque ad Judaei putaverunt te communi scilicet sorte mori."

Versus 9

"Tu autem Altissimus." AUG. " Exspectas desuper ex aeterno, etc., usque ad non longanimis, ex verbo aeternus."

Versus 11

"Et exaltabitur." ID. " Etsi ipsi peribunt, etc., usque ad omnes haereses peribunt."

Versus 12

"Et despexit." ID. "Et ideo jam nunc despexit, et audiet a veritate intus."

"Et ab insurgentibus." CASS. "Vel, insurgentes in me, malignantes audiet in novissimo: quando se increpabunt, dicentes, "Quid nobis profuit superbia et divitiae? Auris mea.""

AUG. "Stantis ad dexteram, audiet in futuro, hoc scilicet, "Ite, maledicti, in ignem aeternum."A quo malo auditu justus non timebit. Ecce hoc istis, "Quid de justis?""

Versus 13

"Justus ut palma." Illi ut fenum. Justus ut palma, pro altitudine, et quia radix aspera, pulchra coma in summo et fine, et tarde fructum facit; ita et justum hic asperat labor, quem in supernis pulchritudo immortalitatis coronabit, et quasi tarde post longos labores mercedem operum recipiet.

"Justus ut palma." CASS. "Tertia pars. Justos florere, ut hac promissione devote gaudeant."

"Cedrus." AUG. "Palma et cedrus, hae arbores non arescunt aestate, ut fenum."

Versus 14

"In atriis domus." CASS. " "Atrium,"initium mansionis;"

"domus" interior.

"In atriis" ergo "florebunt," id est, in ipso resurrectionis initio, dum audient: "Venite, benedicti Patris mei".

Versus 15

"Adhuc multiplicabuntur." ID. "Ecclesia magis incipiet esse uberrima, cum ad finem saeculi erit perducta: tunc enim passionibus electorum cito implebitur numerus beatorum. Et accipitur hic aliter "senectus,"quam supra."

Versus 16

"Annuntient." ID. "Hic, vel, dum praemium capient annuntiabunt, quod justus, qui suis promissa complet."

"Et non est iniquitas in eo." AUG. "Ut hic permittat pati pro se, quos non ibi ornet."

"Et rectus," qui remunerat, non iniquus ut fraudet praemio, sed benignus ut accumulet.

PrevBack to TopNext