"Psalmus David" AUG. " Infirmis, qui et murmurant corde, etc., usque ad totus docens patientiam."
"Quarto sabbati," " quo die fecit Deus luminaria, etc., usque ad unde monet ad patientiam."
"Deus ultionum Dominus." Ne festines alium punire, si te laesit; sicut nolles puniri alio rogante, quem laesisti: et si ille peccat in te, ne pecces deterius blasphemans Deum, nec optes vindictam; quae si venerit, forsan te prius inveniet.
"Libere egit." AUG. "Tempore infirmitatis, ut quando in templo docuit, tanquam potestatem habens, quia nec veritati ejus, nec potestati ejus potest obviari. Et quia ita tunc, nunc "Exaltare, quia, usquequo peccatores.""
Versus 4
"Effabuntur." CASS. " Exponit eorum peccata, etc., usque ad procedit exaggerando."
"Loquentur omnes qui operantur," etc.
"Effabuntur," " aliis respondent, AUG. id est, habent quod respondeant, etc., usque ad loquuntur iniqui dicentes Deum non curare haec."
Versus 6
"Viduam et advenam." CASS. " Hos Deus tuetur, etc., usque ad sine patre diabolo et matre concupiscentia."
Versus 7
"Nec intelliget." AUG. "Quasi, non attendet ista, negligit ista, nec attendit ut videat, non me curat Deus, quid agam?"
Versus 8
"Intelligite." CASS. " Secunda pars; contra blasphemos, etc., usque ad quod consilium suum malis incognitum, suis amicis aperit."
"Stulti." Qui aperte blasphemant, dicentes Deum non videre. Vel ita: Vos "insipientes," id est nescii, intelligite, qui jam bene vivendo estis "in populo," id est, in numero bonorum.
"Et vos stulti," id est, improvidi, et si scitis, "aliquando sapite."
Versus 10
"Qui corripit gentes." AUG. " Quotidie pro originali, nonne arguet pro supradictis? Vel, "Qui erudit." Propter quam eruditionem misit Filium suum Deus, etc., usque ad unde Apostolus: "Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque,", etc."
Versus 11
"Dominus scit." ID. "Tu vero nescis cogitationes Dei, quoniam justae sunt; sed amicis factis prodit Deus consilium suum, cur malis parcit."
"Quoniam vanae sunt." Talium cogitationes vanae sunt, quod ipsi per se non possunt scire, sed Dominus novit esse vanas.
Versus 12
"Beatus homo." CASS. " Isti sunt vani, etc.,usque ad omnes scient Deum, "coeli ut liber plicabuntur. Et de lege tua," etc."
AUG. "Ex lege disce patientiam, "donec fodiatur,"non est tuum scire quomodo, et cur fodiatur illi."
Versus 13
"Donec." etc. AUG. "Felicitas malorum "fovea"est; labor bonorum flagellum patris; felicitas est "fovea,"quia cum parcit Deus per impunitatem, fit homo elatus, et cum putat se altum, cadit."
"Fodiatur fovea." Ecce consilium Dei: ideo parcit malis, ut "fodiatur fovea eis." Adhuc foditur, et tu jam vis sepelire eum: nimis festinas.
"Peccatori fovea," etc. " Non omni, sed superbo, etc., usque ad age gratias ei a quo habes, nec alium despicias."
Versus 16
"Quis consurget." CASS. "Tertia pars, ubi dicit quod fluctuatio sit justis, et fluctus saeculi, id est, mala per iniquos, ut puncti clament ad Deum, et nihil aliud eis placeat, et tunc gratior fit liberatio."
AUG. " Quis "consurget," quasi dicat, etc., usque ad sed unde vincam?"
Versus 17
"Nisi quia Dominus. Stabit mecum," etc. CASS. "In acie patiens; sed quia ille vincit, qui vim sustinet; perdit, qui ferit."
"Nisi quia Dominus." CASS. "Vanis persuasionibus poterat decipi, nisi Dominus liberaret."
Versus 18
"Adjuvabat me." Sicut Petrum liberavit Dominus super aquam ambulantem, ne mergeretur, qui Domino dixit: "Domine, si tu es, jube me venire ad te".
AUG. " Ut Christus sua potestate, etc., usque ad unde subdit, "consolationes tuae laetificaverunt animam meam.""
Versus 19
"In corde." ID. "Salubres cogitationes significat, ut scilicet cum aeternas retributiones cogitaret, mala temporalia despiceret."
Versus 20
"Nunquid adhaeret." ID. "Nemo iniquus sedet tecum; et cum nihil his tecum, ad quid ergo fiunt? ut de eis pungas, et puncti ad te clament, et demum hi pereant; quae his tribus versibus subsequentibus ostenduntur."
"Sedes iniquitatis." CASS. "Est possessio mundi, cum amore, quae non haeret Deo, qui suos praecipit haec fugere."
"Qui fingis." AUG. " Ex hoc intelligo, quod non haeret tibi iniquus, etc., usque ad et ille dolor est praeceptum; sed alter est informis."
Versus 19
"Dolorem," " id est, de dolore vel labore praeceptum,etc., usque ad et tunc surgit fluctus, in quo excitatur."
Versus 22
"Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meae." ID. "Quare? quia si non periclitareris, non quaereres refugium: pungeris dolore, ut quaeras remedium; recedit spes saeculi et venit spes Dei."