Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 94

Psalmus 94

Versus 1

"Laus." CAS. "Devotionem."

"Cantus" hilaritarem significat.

"Venite, exsultemus." THEOD. " Josias rex admodum pius fuit, etc., usque ad formatus est vero psalmus ex persona Josiae, et Dei sacerdotum."

CASS. "De tempore gratiae, quo intratur in requiem, propheta laudes Dei describens, primo invitat Judaeos, quos praevidebat posse resistere Christo."

Versus 2

"Faciem ejus," etc. AUG., CASS. "Conspectum venturi judicis, ne quid tunc in nobis sit discutiendum."

"In confessione." AUG. " Illum laudantes, nos accusantes, etc., usque ad de qua laude psalmus agit."

"In psalmis jubilemus." Quae dicimus in psalmis, vel facimus, sentiamus in jubilatione.

Versus 3

"Super omnes deos." Vel magis deos homines dicit, super quos rex est, non super daemonia.

Versus 4

"Quia in manu ejus," etc. CASS. "Post magnitudinem Domini praedictam, venit ad clementiam."

Versus 5

"Mare." AUG. "Mundus, cujus fluctus termino arctat Deus, non permittens nos tentari supra id quod possumus; qui fluctus etiam proventum nobis faciunt, Deo id agente, nec scandala tibi nocent, quae mensuram a Deo accipiunt."

Versus 6

"Venite, adoremus." CASS. "Prius rudes vocavit ad exsultationem: jam ostensa gloria Dei, vocat ad poenitentiam, quod durius est."

"Ploremus." AUG. "Si forte de peccatis, quae vos longe fecerunt, solliciti estis, plorate: lacryma exstinguit flammam peccati, quae in conscientia ardet."

"Qui fecit nos." Ecce magna fiducia: a te enim deficere potes, tu te reficere non potes, ille reficit qui te fecit.

Versus 7

"Et nos populus," etc. AUG. "Eleganter ordo verborum mutatus: Non dixit oves pascuae et populum manus ejus, ut ipsos intelligas oves, qui sunt populus, oves manus, non quas eminus, quia sunt, et oves quas non fecimus, sed ipse gratia sua nos oves fecit."

Versus 8

"Hodie si vocem," etc. CASS. "Nos autem populus et oves. Sed his omnibus proponitur conditio, "si vocem ejus audieritis,"quam vocem subdit, "Hodie. Nolite obdurare.""

ID. "Jam ipse Christus monet, ne obdurentur, ne contingat eis, ut patribus."

Versus 9

"Sicut in irritatione." ID. " Majestas Christi loquentis, etc., usque ad culpa parentum repetitur, ut vindicta timeatur."

Versus 10

"Quadraginta annis." AUG. " Per quadraginta annos omnia saecula significat, etc., usque ad sicut ipse ait: "Vobiscum sum usque ad consummationem saeculi.""

PrevBack to TopNext