Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 95

Psalmus 95

"Psalmus David." CASS. " In Veteri Testamento legitur, etc., usque ad non illa actuali agit hic psalmus."

Versus 1

"Cantate Domino." ID. "Praemonuit Judaeos in praecedenti psalmo ut, deposita duritia, Christum crederent; sed quia erat mansura, nunc omnes gentes monet. Secundus psalmus de utroque adventu. Primum ad praelatos loquitur, ut ipsi cantent et annuntient."

"Canticum novum." AUG. " "Vetus" cantat cupiditas, etc., usque ad quisquis intraverit, foris est."

Versus 2

"Domino et benedicite." HIER., CASS. "Ter Domino, ad distinguendam personarum trinitatem; quia laus Christi honor est Trinitatis. Et est figura epimone, id est, crebra repetitio sententiae, quae exaggerat in laudem vel vituperationem."

Versus 3

"Annuntiate." Ad praelatos loquitur, annuntiate, quia sic crescit aedificatio domus.

Versus 2

"De die in diem." CASS. "Vetus et Novum Testamentum dies sunt, qui aeterno sole clarescunt, illud praenuntiat, hoc factum indicat."

HIER. " Annuntiat ergo de die in diem, etc., usque ad quibus affectuum nostrorum pedes a vitiorum spinis muniuntur."

Versus 4

"Magnus Dominus." AUG. "Parvulus factus, quia vos parvi, intelligite magnum, et eritis in illo magni."

Versus 5

"Coelos fecit." ID. "Apostolos et angelos, unde si coelos fecit et angelos, tunc et apostolos, qui daemonibus imperant."

Versus 6

"In conspectu." Tales enim, confitentes scilicet et justi, ipsum conspiciunt, et conspiciuntur ab eo.

"Sanctimonia et magnificentia." AUG. "Quasi diceret: Qui vult esse magnificus et potens, ut sunt angeli, prius sit sanctus, quod fit ex eo sanctificante: non enim per te potes esse sanctus. Eo ergo sanctificante, aliquis fit sanctus, et ita magnificus."

Versus 7

"Afferte Domino patriae." CASS. " Secunda pars, ubi ad subditos loquitur, etc., usque ad ut nullus excipiatur, indigena, vel peregrinus."

"Gloriam." ID. "Quoniam bene conversatur homo, in quo glorificatur Deus."

"Honorem." Cum de bonis gratia refertur, unde, "Non est inventus qui daret honorem Deo, nisi hic alienigena. In atria."

ID. "Atria," "prophetae vel apostoli, quibus itur ad Dominum; de atriis, prophetis vel apostolis, venitur in atrium catholicae Ecclesiae, ubi majestas adoratur."

AUG. "Vel, Introite in atrio, id est, in doctrinam prophetarum et apostolorum."

Versus 9

"Adorate Dominum in atrio," etc. Id est, in Ecclesia catholica, vel per "atria," prophetiam; per "atrium" Evangelium.

"Commoveatur." Omnibus admonitis moveri optat. Quasi diceret, introite et adorate vos, boni.

"Terra autem," etc.

"Universa terra." CASS. "Non pars aliqua; ne quis ergo dicat: "Ecce hic Christus, ecce illic,"subdit, "Etenim correxit orbem terrae,"etc."

Versus 10

"Dicite in gentibus." ID. "Quod regnavit et correxit, et judicavit."

"Regnavit." Alia littera: "Regnavit a ligno".

AUG. "Crucis, quo transit homo "mare,"et fit "orbis"qui non movetur."

"Populos in aequitate," etc. Alii addunt, "Et gentes in ira tua."

CASS. "Populos ergo, id est, bonos judicabit in aequitate, gentes vero, id est, malos in ira sua."

Versus 12

"Tunc exsultabunt." CASS., HIERON. " "Tunc," quando corriget, etc., usque ad quoniam venit, id est, veniet judicare terram."

Versus 13

"Quoniam venit." AUG. "Primo venit in Ecclesia, in nubibus, id est, apostolis, et implevit totum orbem; unde: "Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus": cui adventui qui credit, exsultabit in ultimo adventu."

"Judicabit orbem." CASS. "Omnem hominem generaliter includit, secundum aequitatem Dei judicandum. Sed quomodo judicetur exponit, dicendo, "populos in veritate,"quia in separatione duo erunt populi, quibus dabit sententiam veritatis, ut alii in vitam, alii in poenas eant."

AUG. "Orbem" " dicit omnes filios Adam, etc., usque ad meridiem."

PrevBack to TopNext