"Psalmus David." CASS. "Tertius psalmus eorum qui de utroque adventu agunt: in quibus est causa spei per misericordiam primi adventus, et timoris per judicium secundi: haec, etsi saepe iterentur, tamen semper nova pro verborum et sententiarum varia descriptione."
"Cantate Domino." CASS. "Primo ait de ostensione salvatricis dexterae."
"Salvavit." AUG. "Majus est quod totum orbem a morte aeterna erexit, quam quod mortuos suscitavit."
"Sibi." Multi salvantur corporaliter, sed sibi, non ei: qui accepta corporali sanitate lasciviunt, sed qui per fidem intus sanantur, ei sanantur, vel se salvant.
Versus 2
"Salutare . . . justitiam." AUG. "Qui salvat et justificat."
"Revelavit." Futura sub velamine praedixerunt prophetae: sed velamen ablatum est, cum "veritas de terra orta est."
Versus 3
"Misericordiae et veritatis." AUG. " "Misericordia"est quo promisit, hanc sequitur "veritas,"quia reddidit. Sed cui?"
"Israeli," id est, qui modo per fidem videt veritatem, post per speciem.
Versus 4
"Omnes." ID. "Quia non quibusdam tantum datus est Christus."
"Jubilate." CASS. "Secundo dicit omnibus modis laudandum esse et annuntiandum, quia venit judex."
Versus 6
"In tubis ductilibus et voce tubae corneae." AUG. " Aeris, quae tundendo producuntur, etc., usque ad ut cornu carni haeret, et eam superat."
HIERON. "In tubis ductilibus, argenteis, more Judaeorum. Mystice, productis sub malleo universae terrae, id est diabolo."
AUG. "Tribulatio, tunsio est; profectus, productio: talis tuba erat Job, unde quasi tuba insonuit, dicens: "Dominus dedit, Dominus abstulit.""
Versus 7
"Moveatur." ID. "Id est, indulcetur mare legis, ligno crucis in eo posito."
"Et plenitudo ejus." " Universa legis sacramenta, etc., usque ad sed "flumina," etc."
"Terram." CASS. "Id est, omnem peccatorem."
Versus 9
"Orbem terrarum." Omnes terrenos.
"In justitia." AUG. "Quia non meruerunt misericordiam."
"Populos." CASS. "Fideles de Judaeis et gentibus, qui capient aequa meritis."