"Psalmus David." AUG. " Propheta describit Christum regem bona dantem, etc., usque ad sed velamen ablatum est, cum "veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit"."
"Dominus regnavit" CASS. "De potentia et regno Christi, ut in homine adoretur. Ostendit Christum regnantem, et (quicunque repugnet) altum super omnes, unde ei cedere monet."
"Irascantur populi." CASS. "Irrisio. Secure concedi potest, ut irascantur, quia non sunt ultra nocituri: permittendo dicit, non imperando."
"Sedet super cherubim." ID. "Contra eum nihil potest terra, etsi ipse fuit in terra ubi passus est iram populi."
"Cherubim." AUG. " Plenitudo scientiaeinterpretatur, quae est charitas. Plenitudo scientiae legis, quae est sedes Dei, erit et in te, si charitatem habueris, contra quam nihil possunt irati. Quid enim terra contra coelum?"
Versus 2
"Dominus in Sion." ID. "Si non intelligis quid est "super Cherubim,"hoc vide, quia "in Sion magnus."Sion est anima quae Deum speculatur."
"In Sion magnus." CASS. "Quis Dominus, exponit: "In Sion"natus."
"Magnus," ne pro passione vilescat. Vel, tamen Dominus magnus in Sion Judaeorum, et super populos gentium.
Versus 3
"Magno." AUG. "Parvum erat quando irascebantur, id est, paucis diffamatum, sed jam in omni terra dilatatum."
"Terribile." ID. "Quia etsi crucifixus praedicatur, judex venturus, et non errabit in judicio."
Versus 4
"Et honor regis." CASS. "Exponit quomodo debent confiteri."
"Honor regis," est gloriosa praedicatio, "judicium" discretionem exigit; non levi voluntate colendus est, sed fixa deliberatione, quod ab ipso est; unde subdit: "Tu parasti directiones." Vel "honor regis" est damnatio nocentium, unde regis gloria augetur.
"In Jacob." AUG. "Non solum patriarcha, sed populo, quem significat."
"Tu fecisti." Haec, quae alius non posset.
Versus 5
"Exaltate." CASS. "Secunda pars monet adorare eum, quia patres ejus "fuerunt."Quasi, quia haec facit nobis, ergo "Exaltate.""
"Scabellum." AUG. " "Terra scabellum vedum ejus" dicit Scriptura, etc., usque ad in cujus honore scabellum adorat."
"Sanctum." Ut discernas corpus a deitate, etsi una persona.
Versus 6
"Moyses." CASS. "Sacerdos, quia si non hostias, populi vota obtulit, et pro populo supplicavit."
Versus 7
"Columna." CASS. "Fortitudo et decor domus. In hac specie loquebatur, quae nuntiabat Ecclesiam, vel carnem, sed tunc in nube, modo aperte per Filium: "Nubis loquebatur ad eos.""
ID. "Ad eos ergo tunc in nube, qui jam nobis loquitur in scabello, id est, in carne assumpta aperte."
"Testimonia ejus et praecepta." ID. "Testimonium est per signa aliqua praecedentis rei posita significatio: unde saepe in lege dicitur: "Hoc erit vobis in testimonium."Praecepta sunt sicut praecepta legis per Moysen data."
Versus 8
"Propitius fuisti eis." AUG. "Non dicitur nisi peccatis, propitius ignoscendo, propitius et ulciscendo, ecce etsi tanti essent isti, aliquid tamen habebant peccati; unde addit, "in omnes adinventiones.""
"Ulciscens." Ne humana elatio subriperet; unde: Datus est mihi stimulus carnis meae "Adinventiones." Alias affectiones.
AUG. "Quas solus Deus noverat in cordibus eorum; unde poena eis pati eos cum quibus erant, pro quorum peccatis quasi suis dolebant per charitatem. Non enim fuit, ut a plerisque putatur, Moysi poena non intrare in terram promissionis in quam et miseri intraverunt; sed figura, quod qui sub lege essent, et sub gratia esse nollent, non intrarent in requiem."