Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

Hinc usque ad finem capituli legitur tribus modis, scilicet de judicio, senectute, captivitate, et serviunt quaedam glossae quandoque duabus sententiis, quandoque vero inveniuntur secundum omnes sententias.

Versus 2

"Antequam tenebrescant sol et lumen, et stellae et luna," etc. HIER. " Sol convertetur in tenebras, etc., usque ad nubes et pluviae cessant ei."

Versus 4

"Et claudent ostia in platea," ne videant lusus juvenum: omnia enim talia sunt eis importabilia.

"Et consurgent." Quia non possunt dormire refrigescente sanguine, siccato humore quibus alitur sopor.

Versus 5

"Dissipabitur capparis." HIER. " Capparis renibus valet, etc., usque ad in adversitate vero desistunt a bono."

Versus 6

"Antequam rumpatur funiculus." Redit ad superiora, ubi ait: "Memento Creatoris tui," etc., simili fine sententiam concludit.

Versus 7

"Et revertatur." Antequam revertaris in Babyloniam unde es egressus in lumbis Abrahae, et incipias in Mesopotamia conteri, unde profectus es.

Versus 8

"Vanitas vanitatum." Post descriptionem humanae fragilitatis et mortis, pulchre quod proposuerat concludit: "Vanitas vanitatum." Quasi, noli luxuriari, noli delicias quaerere, cum scias te celeri fine transire et ad judicium festinare.

Versus 11

"Verba sapientium." HIER. "Ne videatur temere post legem per Moysen, ipso Deo praemonente, datam, nova praecepta cudere, dicit haec verba sapientium esse."

Versus 13

"Finem loquendi." Quia diversorum diversas sententias, tanquam concionator, induxerat: hoc fine omnes conciliat, scilicet "Deum time." Hoc solum aiunt Hebraei in auctoritate habitum, quia hic intentionem suam ostendit, cum videatur in multis ad voluptates hortari.

PrevBack to TopNext