"Da partes septem." HIER. "Vetus Testamentum, cujus septima dies, scilicet sabbatum, praecipue honoratur;"
"necnon et octo," quod est novum; sine altero enim non valet alterum.
Versus 3
"Si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem," ID. "quasi diceret: Locum quem hic tibi praeparaveris, in futuro habebis."
Versus 4
"Qui observat ventum, non seminat." ID. "Ac si dicat: Omnipotenti te tribue, vel corporale solatium, vel Dei verbum (ne forte praetereas eum qui dignus est accipere); et omni tempore."
"Qui observat ventum." In media tempestate seminandum est, quia nescimus quae sit voluntas spiritus, et hoc est, "Quomodo," etc.
Versus 6
"Mane semina semen tuum," etc. ID. "Omni tempore, scilicet a mane in vesperum, et e converso: vel in pueritia et in senectute. "Qui enim perseverat, salvabitur.""
Versus 9
"Laetare ergo juvenis," etc. ID. " Hinc usque ad finem libri, etc., usque ad se judicandos sciant."