Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Versus 1

"Omnia tempus habent." HIER. " Incertum et fluctuantem statum conditionis humanae supra docuit, etc., usque ad nec loco nec tempore continentur."

Versus 2

"Tempus plantandi," etc. ID. " Nulli dubium est, etc., usque ad quia perfecta charitas foras mittit timorem."

Versus 3

"Tempus destruendi," etc. Non possumus aedificare bona, nisi prius destruxerimus mala, sicut Jeremiae dictum est a Deo, ut ante eradicaret et suffoderet et perderet, et postea aedificaret atque plantaret.

Versus 4

"Tempus plangendi," etc. Plangendum est nunc ut in futuro saltemus, illam saltationem, quam David ante arcam testamenti. Saulis filiae displicens, magis placuit Deo.

Versus 5

"Tempus spargendi lapides," etc. HIER. " Miror, etc., usque ad et ad poenitentiam vocat."

"Tempus amplexandi." Tempus amplexandi sapientiam, et contemplationi strictius inhaerendi; et tempus longe fieri a complexu, scilicet sapientiae, ut curae temporis, et his sine quibus vivere non possumus, serviamus.

Versus 7

"Tempus tacendi et tempus." HIER. "Docemus in Ecclesiis quod nescimus. Omnes artes absque doctore non discimus, sola haec tam vilis et tam facilis, ut praeceptore non egeat. Nihil nobis videtur esse rectum, nisi quod discimus, ut post multum silentium de discipulis efficiamur magistri."

"Tempus loquendi." Disciplina Pythagorae est per quinquennium tacere, et postea eruditos loqui.

Versus 8

"Tempus dilectionis." Tempus amandi post Deum uxores, liberos, propinquos, et tempus odiendi eos, in martyrio. Vel, "Quoniam nunc videmus per speculum in aenigmate", etc. Tempus erit diligendi praesentiam Dei, et tempus odiendi, quando, facie ad faciem cernentes, et in melius proficientes, incipiemus odisse et despicere quod amavimus.

"Tempus belli." Modo, non agentibus poenitentiam; tempus pacis in futuro, quando omnis Israel salvus fiet;

"Tempus belli," ne sis securus, accipe armaturam Dei.

Versus 10

"Vidi afflictionem quam dedit," etc. HIER. " Dicitur quod propterea Deus, etc., usque ad usque ad finem saeculi fecerit crescere, manere et mutari."

Versus 12

"Et cognovi." HIERON. " Ideo colonus in mundo datus est homo, etc., usque ad hinc:"

Versus 13

"Omnis homo qui comedit et bibit," etc., Multae enim nunc tribulationes justorum, in futuro autem non erit labor in Jacob.

Versus 14

"Didici," etc. ID. "Nihil est in mundo novum, solis cursus, lunae vices, terrae et arborum siccitas, vel viror, cum mundo condita sunt; et haec idcirco Deus certa ratione temperavit, ut Dei Providentiam in his intelligamus, et timeamus a facie Dei. Vultus autem Domini super facientes mala."

Versus 16

"Vidi sub sole." ID. "Cum in hoc mundo judicium et veritatem requirerem, etc., "usque ad, Omnia enim tempore suo requirentur.""

Versus 17

"Dixi in corde meo." ID. " Quasi, etc., usque ad et impleri terram pecoribus et armentis."

Versus 21

"Quis novit." ID. " Non dicit, etc., usque ad et rei quasi dubiae certus assertor sit."

"Deorsum." Ad inferos. Fieri enim potest ut cito mutentur, et saepe qui docti videbantur, ad inferos ducuntur; et simplices rustici coronantur.

Versus 22

"Et deprehendi." " Superiori errore turbatus, etc., usque ad quae in mundo futura sunt postea."

PrevBack to TopNext