On this page
Caput 7
Caput 7
Versus 2
Versus 6
"Melius est a sapiente." Meliora sunt amici vulnera, quam fraudulenta inimici oscula. "Verba adulantis magis insensata ad spinas," id est, saeculi curas moventia, quae ducunt ad gehennae incendia: sapiens perfectus nulla argutione indiget, nulla calumnia turbatur. Ergo de sapiente in profectu posito est accipiendum qui aliquando turbatur de iniquitate judicii, cum Deus statim non punit.