"Ego os regis observo." HIER. " Videtur quidem praecipere juxta Apostolum, etc., usque ad hujus voluntati parendum."
Versus 4
"Nec dicere ei quisquam potest," etc. ID. "Praecepta Dei non sunt discutienda quare illa praeceperit, sed facienda."
Versus 8
"Non est in hominis ditione." ID. "Quasi, non debes moleste pati, si futura non scire potes, si a potentioribus impiis saepe opprimeris, quia cito omnia finiuntur, et mors omnia aequaliter rapit."
Versus 10
"Vidi impios sepultos," etc. Nec in morte poenitet, quorum quanto accusatio rarior et difficilior, tanto peccandi libertas videtur eis esse major.
Versus 14
"Sunt justi quibus mala proveniunt," etc. Ut filiis Aaron sacrificantibus secundum Hebraeum, et Manasses post tanta mala a captivitate in regnum reductus feliciter vixit.