Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Versus 1

"Diligite justitiam," etc. RAB. in lib. Sap., tom. III. "Hunc librum Hieronymus asserit non a Salomone, etc., "usque ad Diligite justitiam,"etc."

"Terram." Carnem, scilicet discrete reprimitis, ne superbiat contra spiritum. Quasi: "Primum quaerite regnum Dei", etc.

"In simplicitate." Id est voluntati illius vos subjicite: et mandata custodite; quasi dicat: Qui non intelligitis, nolite reprehendere, quia secreta Dei non possunt humana ratione comprehendi, quia incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus.

Versus 4

"Quoniam in malevolam," etc. Id est in animali homine, juxta illud: "Animalis homo non percipit", etc. Et ideo non dixit spiritum, id est animam spiritualem.

RAB. "Frustra sibi blandiuntur philosophi, et haeretici, et falsi Christiani. Soli enim mundo corde sapientiam Dei possunt cipere."

Versus 6

"Benignus." Contra illos invehitur, qui cogitationes bonas et malas dicunt a Deo immitti; cum Deus velit omnes salvos fieri homines, et ad cognitionem veritatis venire. Ipse enim neminem tentat, ut decipiat, sed ut probet, unde: "Tentavit Deus Abraham" ; et, "Proba me et tenta me", etc. Unusquisque autem tentatur a concupiscentia sua, et justo Dei judicio permittitur cadere, qui spiritui veritatis noluit obedire.

Versus 7

"Et hoc quod continet omnia." Id est Spiritus, qui omnia gubernat et regit. Vel, qui attingit a fine usque ad finem, "scientiam habet vocis," id est, intelligentiam Scripturarum praestat hominibus. Vel, "quod continet omnia," id est, homo qui convenientem habet cum omni creatura.

"Scientiam habet vocis," id est diversarum linguarum Spiritu sancto, qui dedit apostolis loqui diversis linguis magnalia Dei. Vel "quod continet omnia," id est Spiritus sanctus, qui omnia replet sua essentia, "scientiam habet vocis," id est Verbi Dei, id est ejusdem est scientiae cum Verbo. Vel, "hoc quod continet omnia," id est Ecclesiam, in qua "alii datur sermo scientiae," etc.

RAB. "Qui in principio "ferebatur super aquas,"et majestate sua omnem creaturam implet et continet."

Versus 8

"Propter hoc." RAB. "Sicut electi donum scientiae et pietatis per Spiritum accipiunt: sic reprobi, superbia sua inflati, errorem suum impudenter proferunt; quoniam spiritum Dei celare non possunt, nec justam poenam evadunt: quia sicut oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum, ita vultus Domini super facientes mala."

Versus 11

"Custodite ergo." RAB. "Perniciosae sunt murmurationes et detractiones, unde: "Susurrones enim et detractores Deo sunt odibiles"; unde: "Qui detrahit alicui rei, in futurum se obligat"."

"Os quod mentitur." ID. " Est mendacium levioris culpae, etc., usque ad et ipsum bonum remunerat."

Versus 12

"Nolite zelare." ID. " Enumeravit, quae sunt homini noxia, etc., usque ad sed potius ex vitio."

Versus 16

"Et sponsiones." Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum.

PrevBack to TopNext