Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Versus 1

"Dixerunt enim." RAB. " Vox perditorum, etc., usque ad et in nihilum redigemur."

Versus 2

"Quoniam fumus." Vere nihil erimus, quia "fumus et flatus est in naribus nostris." id est, in corpore nostro, id est corpus nostrum fumo et flatui comparatur, qui simul oriuntur et deficiunt.

"Et sermo scintilla." Id est anima comparabilis scintillae, quae statim fit nihil, "sermo" dico, id est, anima.

"Ad commovendum cor nostrum." Id est vegetat corpus. Et quod ita sit exponendum, probat subdens.

Versus 3

"Quia exstinctus cinis," et post, "spiritus diffundetur"

Versus 10

"Opprimamus." RAB. " Generaliter pertinent haec ad eos, etc., usque ad nec ipsi capiti parent, sed blasphemant, et arguunt."

Versus 17

"Videamus." RAB. "Similia in Evangelio dicuntur, ubi pontifices et Pharisaei consilium inierunt, quomodo Jesum morti traderent: et in cruce posito illudebant, dicentes: "Alios salvos fecit, seipsum autem,"etc. "Si Rex Israel est, descendat nunc de cruce", etc."

Versus 20

"Morte turpissima." Cruce, scilicet, quae usque ad passionem Christi poena reorum fuit, nunc tropaeum est victoriae.

Versus 23

"Quoniam Deus." Id est, non est auctor malorum Deus; ad immortalitatem enim creavit hominem, qui diabolicae consentiens suggestioni, mortis sententiae subjectus est.

PrevBack to TopNext