Caput 10
Caput 10
Versus 6
"Haec justum," etc. Hinc Petrus ait: Civitatem "Sodomorum et Gomorrhaeorum in cinerem redigens eversione damnavit; exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens, et justum Lot oppressum a nefandorum injuriis, ac luxuriosa conversatione eripuit", etc. Uxor Lot retro respiciens, in statuam salis conversa est, ne qui per gratiam Dei ad vitam vocati sumus, veterem hominem respiciamus, media via remanentes. In statuam salis versa alios salit, unde: "Mementote uxoris Lot", ne scilicet tanquam fatui negligamus, sed prudenter caveamus.
Versus 8
"Haec autem," etc. Jacob fugiens Esau fratrem suum venit ad Laban avunculum suum, et in itinere per somnium vidit scalam erectam, et angelos Dei ascendentes et descendentes, et ipsum Dominum innixum scalae dicentem sibi: "Ego sum Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac; terram in qua dormis dabo tibi, et semini tuo". Veniens autem in Mesopotamiam Liam et Rachel duxit, pro quibus oves Laban diu pavit. Qui eum mercede sua fraudulenter privare voluit. Sed per sapientiam Dei privatus est Laban, et Jacob ditatus, cum multis opibus rediit. Mystice vero haec ad martyres pertinent, quos Christi misericordia a persecutoribus liberavit, confortans eos gratia Spiritus sancti et spe futurae mercedis; et tandem victis hostibus, ad regnum coelorum perduxit, ad laudem et gloriam nominis sui.