On this page
Caput 11
Caput 11
Versus 10
"Cum enim tentati." RAB. "Israelitas peccantes dignis plagis corripuit Deus, et poenitentes consolatus est, Aegyptios et Chananaeos tanquam misericordia indignos exterminavit."
"Tormenta," etc. A Pharaone, ubicunque scilicet essent. Vel, non tam hi quos Israelitae recenti clade per singulas civitates peremerunt, puniti sunt; sed et omnes Chananaei audientes victoriam populi Dei; unde Raab dicit: "Irruit in nos terror vester", etc. Mystice autem, Judaei, qui incarnationem Filii Dei, et praedicationem despiciebant, ubique terrarum vagi, et pro fugi variis cladibus affliguntur. Gentiles vero ad fidem conversi, et suscipientes paternam correctionem a Dei misericordia non recedunt: ut qui fuerant in capite, sint in cauda, et e converso.
Versus 23
"Momentum staterae," etc. Simile dicit Isaias: "Ecce gentes sicut stilla situlae, et quasi momentum staterae repulatae sunt" ; vult enim intelligi, quod mens, et ratio, et sensus Domini, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil, ille sit de quo dicitur: "Verbo Domini coeli firmati sunt", etc. "Omnes gentes quae non cognoverunt creatorem suum," ad comparationem Dei "quasi stilla situlae sunt, et quasi momentum staterae" quod leviter declinatur, "et sicut gutta roris antelucani", quae primo aspectusolis siccatur. Vel sicut situlae stilla, si fluit a portante despicitur, vel negligitur: ita gentium multitudo coelesti splendori, supernis mysteriis, et angelorum multitudini comparata, pro nihilo ducitur.
Versus 25
"Diligis enim," etc. Bonus opifex, et opus suum diligit et regit: et si homo aliquando peccat, sustinet in multa patientia, et per poenitentiam in melius convertit. Unde: "Solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos" ; impoenitentes autem justo judicio damnantur: "Justus enim Dominus, et justitias dilexit".