Caput 13
Caput 13
Versus 1
"Scientia." Timor scilicet et reverentia. Unde: Ecce timor Domini, ipse est sapientia, et recedere a malo intelligentia. Recedit enim a malo, qui recedit a cultura idolorum: Deum timet, qui mandata ejus custodit: quia "Initium sapientiae timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum".
"De his" operibus, scilicet hominis, potuerunt cognoscere bonum artificem, qui proprie est, quia immutabilis, et semper idem, semper in se manens, regit omnia. Vanissima ergo vanitas hominum, qui pro Creatore creaturas venerantur.
"Neque operibus." Alii ignem colebant, quem Vulcanum vocabant; alii aetherem vel aerem, quem Jovem et Junonem dicebant; alii nimiam aquam, id est Neptunum; alii gyrum stellarum, qui diversis figuris animalium, positiones et cursum distribuebant astrorum; alii solem, quem Phoebum vocabant; alii lunam, id est, Dianam.
Versus 6
"Sed tamen," etc. Hinc Paulus ait: "Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent; quia quod nolum est Dei, manifestum est in illis", etc. Notitia Dei ex mundi fabrica percipitur. Ut enim Deus invisibilis ex invisibilibus cognosceretur, opus ab eo factum est, quod opificem manifestaret, ut Deus omnium intelligeretur, qui hoc fecit, quod non possunt alii. Sed "cum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis" RAB.
Versus 10
"Infelices," etc. Qui scilicet Deos honorant, ut aurum oculis hauriant, et nitorem levigati marmoris vel eboris, aut insignes gemmis et coloribus vestes: et quanto ornatiora sunt templa, et pulchriora simulacra, tanto plus majestatis habent, vel habere dicuntur. Religio ergo est, vel creditur, quod cupiditas humana miratur.