Caput 12
Caput 12
"O Quam bonus et suavis," etc. Per eos quos reples, vel per alios quos volueris; unde: "Ille arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio".
Versus 12
"Quis enim dicet," etc. RAB. "Manifesta ratione ostendit, quod non est contradicendum Creatori, si creaturam suam secundum propriam disponit voluntatem: quia in voluntate ejus universa sunt posita, et non est qui possit resistere ei. "Justus est in omnibus viis suis"; unde sequitur, "Cum ergo sis justus", etc."
Versus 16
"Virtus enim," etc. Quia judicium Dei, sive in correctione electorum, sive in damnatione malorum, summae aequitatis perfectio est: et ideo per bonitatem suam diu differendo suspendit judicium, ut plures habeat, quibus reddat beneficium. Quando enim creatura se erigit contra Creatorem justa punitur vindicta, ut se inferiorem cognoscat. Possunt haec ad passionem Christi referri, quem Pater pro nobis in mortem tradidit, et eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit: qui nisi indebitam mortem susciperet, non nos a debita morte liberaret. Pater ergo justus justum puniens, juste omnia disponit. Omnipotens Deus cum summa tranquillitate judicat omnia: humani tamen affectus et membra, ei tropica locutione ascribuntur, ut secundum capacitatem nostram conformentur eloquia divina. Leguntur enim in Scripturis: oculi Domini, aures, manus, os, pedes, ira, furor, et hujusmodi, cum simplex natura nunquam recipiat varietatem, nec vera unitas divisionem. Multiplicia vero et diversa unus et idem operatur: Unde: "Mutabis eos, et mutabuntur: tu autem ipse es, et anni tui", etc. Et alibi: "Ego sum Deus, et non mutor". Et alibi: "Apud quem non est transmutatio", etc. Docuisti autem populum tuum: per mirifica opera Dei instruuntur fideles, ne complicentur iniquis; sed studeant se incontaminatos servare confitendo, et sperando in Domino, et non negligant poenitentiae tempus.
Versus 15
"Cum ergo," etc. Unde: "Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit". Magna distantia est inter judicium electorum et reproborum. Illos Dominus corripit, ut emendet; hi superbiae et perfidiae poenas luunt, ut contra dominatorem omnium se repugnare non posse cognoscant. Felix judex qui pietatem et bonitatem sui judicis semper inspicit. "Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam.".