On this page
Caput 16
Caput 16
Versus 9
"Illos enim," etc. Probantur electi per afflictionem, et monentur ut peccata caveant, et bona faciant. Reprobi disperguntur, quia non corriguntur. Ideo idololatras parva animalia interimunt. Israelitas vero Dei cultores serpentes exterminare non possunt; quia novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in die judicii reservare cruciandos.
Versus 18
"Quodam enim tempore." RAB. "Sicut in Genesi legitur: Pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham ignem et sulphur, ut disperderet impios: et in Exodo, grandinem pariter et ignem. In libro Numerorum: Misit ignitos serpentes contra murmurantes, ut cognoscant impii quod omnis creatura parata est ulcisci injuriam Creatoris."