Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 17

Caput 17

Versus 1

"Magna enim." RAB. "Mystice. Omnes persecutores Ecclesiae Christi, scelerum suorum tenebras patiuntur, nec unquam securi esse possunt, quos vexant rectores tenebrarum harum usque ad exteriores tenebras, ubi erit fletus et stridor dentium; unde: "Omnis qui male agit, odit lucem", etc. Hinc Paulus: "Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino", etc."

Versus 4

"Neque enim." Semper enim tenebras comitatur horror: et quanto minus discernit quis, quae circa se sunt, tanto magis metuit, undique adversa pavitans. Sic Aegyptii triduo maximas tenebras patiebantur, quas nec sol, nec stellae poterant illuminare, et unicunque jacebant, nimio terrore pavebant; quod autem dicit.

"Tristes personas" eos terruisse, potuit fieri, ut daemones aliqua phantasmata ingererent, qui eos ad augmentum poenarum exterrerent. Persecutores quoque fidei et vertitatis, circumdant tenebrae peccatorum, quia ignorant solem justitiae, nec praedicatores illustrant eos fulgore doctrinae. Hos etiam "sonitus descendens," id est comminatio coelestis perturbat, et "personae tristes," id est daemones, quandoque torturi terrificant; nec tamen agunt fructuose poenitentiam: sed desperantes thesaurizant sibi iram in die judicii.

Versus 6

"Timore plenus." Quia undique poenas formidabant. Quanto enim sunt graviores dolores, tanto majores timentur horrores.

Versus 7

"Et magicae artis," etc. RAB. " Cum Magi in Aegypto, etc., usque ad et antiquum serpentem cum angelis suis saevum patienter inimicum."

Versus 9

"Et aerem," etc. RAB. "Nimietatem timoris notat, quem imminentibus poenis redarguente conscientia patiuntur, cum autem semper timida nequitia, pavoris sui dat indicium, supplicio condemnata est."

Versus 11

"Proditio," etc. Timor scilicet prodit infirmitatem superbientis, qui vana spe auxiliorum se extollit cogitando, cum posse se sperat, quod efficere non potest vel possit: et dum virtus minor est, valetudo rerum quas extrinsecus patitur, majorem putat esse potentiam, hoc in persecutoribus fidelium frequenter evenit, qui se potentes aestimant, cum sanctos cruciant, potentia eorum victi, mentis angustia contristati cognoscunt se non posse quod cupiebant et majorem esse fortitudinem Dei, qui sic vincit in militibus suis.

Versus 13

"Illi autem," etc. RAB. " Aegyptii scilicet horrore tenebrarum circumdati, etc., usque ad tanquam periculosum formidabant."

Versus 19

"Omnis enim orbis." Quasi: impii erant in tenebris, sed ubicunque habitabant filii Israel, lux erat.

Versus 20

"Imago tenebrarum." Graviores sunt tenebrae spirituales corporalibus: quia ducunt homines ad exteriores tenebras, ubi erit fletus et stridor dentium, quas Aegyptiae tenebrae figurant. Sicut enim corpora ibi nullo bono operi utilia: ita et hic animae simul et corpora aeterno carcere damnantur; ubi nec ratio, nec locus, nec tempus est operandi.

PrevBack to TopNext