Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

Versus 1

"Attingit a fine." Id est a principio mundi usque ad adventum Christi, mirifica opera et sincera testimonia per Vetus Testamentum fortiter asserit, et ab incarnatione Verbi usque ad finem mundi suavitatem Evangelii exponit.

"A fine" ergo "usque ad finem fortiter pertingit," quia ubique perfecte agit: finis enim perfectionem significat.

Versus 3

"Glorificat contubernium," id est, repraesentat "generositatem illius," scilicet Patris, qui est ei coaeternus et coomnipotens, vel partim de temporali nativitate, partim de aeterna potest legi. Habet "contubernium Dei." Id est, humanitatem, in qua habitat Deus, qui est sapientia Patris. Vel "glorificat generositatem illius," id est Dei Patris, id est, ejusdem essentiae est cum Patre ab aeterno genita, nata in tempore de matre.

Versus 4

"Doctrix enim est disciplinae." De plenitudine ejus omnes accepimus: per quem gratia et veritas facta est, id est revelata. "Deum nemo vidit unquam, sed Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit".

Versus 7

"Et labores hujus." Nihil enim desidiosum in operibus ejus. Quaecunque sunt vera, quaecunque pudica, quaecunque justa, agit, et agenda suis committit.

"Sobrietatem enim et sapientiam." RAB. " Qui temperans est, etc., usque ad et dedit illam Jacob puero suo."

Versus 11

"Admirabilis." Partus Virginis omnibus fuit admirandus, quia in resurrectionem et ruinam multorum exstitit, qui stat in signum populorum, super quem continebunt reges os suum, ipsum gentes deprecabuntur.

Versus 16

"Intrans in domum." RAB. "Post praedicationem, post operis laborem, quibus auditoribus sancti solatium praebent, ad se redeuntes divinae contemplationi vacant, ubi supernae dulcedinis quietem inveniunt."

ID. ex Greg. " Corporales deliciae, etc., usque ad unde David: "Gustate et videte quoniam suavis", etc."

ORIG. " Qui aperit os mutum, etc., usque ad justitia autem quod distributor et judex meritorum sit."

Versus 19

"Puer autem," etc. RAB. "Salomon in pueritia postulaverat a Deo sapientiam, et ut recte judicaret populum, et discerneret inter bonum et malum: factus est ergo sapientissimus, et videtur sortitus animam bonam, qui habuit cor sapiens et intelligens. Sed quomodo convenit ei quod dicitur:"

Versus 20

"Veni ad corpus incoinquinatum," etc., cum mulierem alienigenam amaverit, et idola aedificaverit? Videtur ergo magis convenire populo sanctorum qui in baptismo regeneratus est, et fide Salvatoris imbutus, pueritiam indolis suae bonae, et simplicis innocentiae perceperit, et cunctis studiis certaverit pervenire ad culmen virtutum: unde sequitur: "Et cum essem magis bonus," etc. Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Hujus membra facti sunt imitantes eum.

PrevBack to TopNext