Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Versus 5

"Nemo enim ex regibus." RAB. " Ostendit quod omnis homo, etc., usque ad sicut perfectus Deus, ita et perfectus homo est Jesus Christus."

Versus 9

"Nec comparavi," etc. Unde: Inventa una pretiosa margarita, vendit omnia, et emit eam. Qui enim coelestem sapientiam veraciter invenit, id est verbum Dei, despicit omnia emolumenta praesentis vitae, philosophiam, eloquentiam, et divinae theoricae vacare contendit.

Versus 11

"Venerunt," etc. RAB. " Hoc expertus Salomon, etc., usque ad unde et sol, quia solus in die inter astra luceat, sic nominatur."

Versus 15

"Ipsae sapientiae dux." RAB. "Deus Pater incarnati Filii, cui dedit omnem potestatem in coelo et in terra."

Versus 17

"Ipse enim." RAB. " De Salomone dicit Scriptura, Deus dedit, etc., usque ad ipse enim illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, "quem qui sequitur, non ambulat in tenebris""

Versus 22

"Est enim in illa spiritus intelligentiae sanctus," etc. RAB. "Ut Isaias ostendit, omnia dona Spiritus sancti in humanitate Salvatoris existunt, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, et plenitudo Divinitatis, cui non datur spiritus ad mensuram."

ID. "Spiritus qui implet omnia, mobilis simul et stabilis dicitur."

"Homo" enim ubique discurrit, ubique obviam venit, et repente, ubi non creditur, invenitur. Omnipotens ergo Spiritus, ut ubique praesens signetur, stabilis simul et mobilis dicitur.

ID. " Unde: "Splendor gloriae et figura substantiae ejus", regens omnia verbo, etc., usque ad in tempore Verbum caro factum est, et habitavit in nobis."

PrevBack to TopNext