Text List

Capitulum 33

Vers 18

"Respicite." Omnes communiter admonet ut iuris sui rationem non ommittant quia non aliter possunt habere pacem et quie¬ tem. Qui enim primatus sui autoritatem perdit in despectionem et angusti¬ am se mittit. Qui autem locum suum sapienter custo dit se et suos ad profectum virtutis dirigit

Vers 19

"Audite me ma gnati." Ad litteram pa tres docet ut filios re¬ gant et cum disciplina nutriant donec veniant ad etatem perfectam ut di gni heredes patrum suorum possint esse. Spiritualiter vero instruit rectores ecclesie ut dignitatem suam usque ad fidem tene¬ ant et discipulos suos bene nutritos heredes sui laboris relinquant. Tenere debent rectores exterius quod pro aliorum utilitate suscipiunt.

PrevBack to TopNext