Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum voluntas nostra debeat conformari voluntati divinae.

DISTINCTIONIS RLVII QVAESTIO VNICA Vtrum voluntas nostra debeat conformari diuinae.

EeDETVR primo quod non, quia voluntas diuina aliquando vult illud V quod est contra naturam nostram, puta, quia vult mortem alicuius hominis, nullus autem potest se conformare voluntati diuinae in eo quod est contra naturam suam, quia cum voluntas diuina sit eausa naturae, dedisset inclinationem naturae contra seipsam, quod videtur impossibile.

AD OPPOSITVM arguo, quia debemus imitari ipsum Christum, sed Christus quando debebat pati conformabat voluntatem suam Patri dicens, Pater non sicut ego volo, sed sicut tu, ergo & nos debemus hoc idem facere

RESPONDEO ad istam questionem breniter dicedo non enim est magnae difficultatis quod tenemur conformare voluntatem nostram voluntati diuinae in quatuor, ex quibus pendet rectitudo nostrae voluntatis.

Primo in obiecto volito, quod est bonum, nam sicut voluntas diuina non vult nisi bonum, ita voluntas nostra non debet velle nisi bonum.

Secundo, in modo volendi, puta quod actus noster volendi sit ita modificatus, quod sit informatus gratia, & charitate, per quam sumus diuinae naturae conformes.

Tertio, in fine propter quem volumus, puta, quod nostra voluntas semper intendat illum finem, quem Deus intendit in quolibet nostro actu; & quamuis finis a Deo intentus non sit notus in speciali, sufficit tamen quod in generali acceptemus omnia quae credimus Deo placere

Quarto, in subsequendo, quia debemus sequi eam in volendo, ita vt non vellimus aliquid, nisi quod ipsa vult nos velle, & eo modo, quo ipsa vult nos velle, & ideo concludo quod quantum ad quatuor ista tenemur conformare voluntatem nostram volun¬ tati diuinae, quia ex eis rectitudo nostrae voluntatis dependet, ita vt si aliquid eorum defceret, voluntas nostra recta non esset

Intelligendum tamen quod quartum videtur includere omnia tria praecedentia: nam si volun as nostra vellit illud, quod diuina voluntas vult eam velle, & eo modo quo vult eam velle, necessario ibi concurrent omnia illa tria.

Quod ergo voluntas nostra debeat esse comformis diuinae voluntati quantum ad omnia ista quatuor probo vnica ratione, quae talis est

De ratione mensurati, & regulati est, quod conformetur regulae suae, & mensurae quantum ad omnia in quibus potest, sed vountas diuina est regula, & mensura nostrae voluntatis, & voluntas nostra potest ei conformari quantum ad illa quatuor, ergo &c. Maior, & Minor videntur satis note, & ideo in eorum probatione non persisto.

PATETergo quid sit dicendum quantum ad istam quaestionem, & ad totam lecturam primi libri Sententiarum.

AD Rationem autem inoppositum dico, quod quamuis mors corporalis sit contra naturam, & inclinationem appetitus sensitiui, non tamen est contra naturam appetitus intellectiui; alioquin Apostolus non dixisset cupio dissolui, & esse cum Christo. Cui cum Patre, & Spiritu Sancto, vna cum Peatissima, & immaculata virgine sit honor, & gloria in saecula saeculorum.

PrevBack to Top

On this page

Quaestio 1