Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum pater, et filius diligant se Spiritu Sancto.

DISTINCTIONIS XXXII. QVAESTIO VNICA Vtrum Pater, & Filius diligant se Spiritu Sancto.

ARGVITVR PRO PARTE negatiua Icut se habet dilectio ad Spiritum SanDctum, ita sapientia ad verbum, sed ista non conceditur, Pater sapit verbo, quia tumo esset sapiens sapientia genita, cuius contrarium patet in praecedente distinctione per auctoritates, quas Magister introducit in litera, ergo nec ista videtur concedenda, Pater, & filius diligunt se Spiritu Sancto.

IN OPPO est Magister in litera, vbi probat per auctoritates Sanctorum, dictam propositionem esse concedendam

RESPONDEO: Quod huiusmodi quaestio quantum ad conclusionem non debes esse dubia, quia Sancti determinant eam concedentes patrem, & filium se diligere Spiritu Sancto. Sed de modo intelligendi eam consurgit dubitatio propter tria, quae sunt examinanda

Dubitatur in qua habitudine construatur dictus ablatiuus, cum dico Pater, & filius diligunt se Spiritu Sancto.

2 Quomodo sumatur ibi diligere, vtrum essentialiter, vel notionaliter. 3 Quare magis concedatur ista: scilicet pater, & filius diligunt se Spiritu Sancto; quam ista, Pater se sapit, vel se intelligit verbo, na ista nullo modo conceditur.

ARTICVLVS PRIMVS. Quomodo se teneat ablatiuus iste, Pater & filius diligunt se Spiritu Sancto.

D primum itaque dubium dixere quidam, quod dictus ablatiuus construitur in habitudine signi, vt sit sensus, Patet & filius se diligunt Spiritu Sancto, idest signum quod se diligunt, est, quia mutuo ame re Spiritum Sanctum spirant.

Haec tamen opinio improbatur communi ter propter duo.

Primo, quia videmus vniuersaliter, quod agens nunquam denominatur agens per illud quod est signum actionis, non enim bene diceretur, quod vapores essent calefacti a sole motu sursum, quamuis talis motus sit signum calefactionis eorum. Secundo, pari ratione posset dici, quod Pater, & filius se diligant creatura, quia, cum amor diuinus sit causa creaturae, productio eius est signum diuini amoris quo pater, et fi- ius se diligunt

Alij vero dicunt, quod huiusmodi ablatiuus construitur in ratione medij connectum tis. Ad cuius dicti euidentiam est intelligendum, quod secundum viam eorum vnio amantis cum amato non potest fieri per solum amorem, quia ille manet intra amantem reali ter, nec attingit ipsum amatum immediate, sed mediante sua tendentia, secudum quam amans emittitur ad amatum, haec autem tendentia (secundum istos) non est aliud, quam spiratio amantis, siue spiritus amoris, & ideo imaginantur in diuinis Spiritum Sanctum esse medium, per quod totus amor diuinus vnitur cum quocunque amato.

Haec autem opinio quantum ad suum fu damentum superius fuit improbata in x. distinctione, & ideo breuiter pro praesenti dico praefatam opinionem incurrere tria inconuenientia.

Primum est, quia Spiritus Sanctus erit magis intimus cuilibet personae diuinae, quam sibi ipsi sit intima aliqua persona, quod est falsum, Consequentiam probo, quia si istorum imaginatio est vera oportet dicere, quod quaelibet persona diuina sic amet seipsam, quod tamen mediet Spiritus Sanctus inter eam vt amantem, & seipsam vt amatam, & per con sequens magis intimabitur personae amatae, quam ipsamet vt amans, sibi ipsi vt amatae.

Secundo sequeretur, quod amor essentialis, quo pater amat filium, non vniretur filio nisi mediante Spiritu Sancto, quod patet esse falsum, quia vnitur sibi per omnimodam identitatem, & ideo non indiget aliquo medio vniente, Consequentia etiam apparet ex dictis eorum, quia volunt manifeste, quod amans cum suo amore vniatur amato mediante Spiritu amoris.

Tertium inconueniens, quia Spiritus Sanctus, vel non amabit seipsum, quod est absurdum, vel oportuit dare alium Spiritum Sanctum, qui mediet inter ipsummet vt amantem, & seipsum vt amatum, quod est aburdius, quia tunc cogeremur ponere processum in infinitum in diuinis emanationibus

Dicunt ergo alij, quod dictus ablatiuus construitur quasi in ratione effectus formalis, quod nonnulli volentes exponere dicunt, quod producens aliquid, respicit tria, quae possunt cum eo construi in habitudine ablatiui casus, scilicet, principium actiuum, actionem ipsam, & effectum formalem, verbi gratia, ignis dicitur calefacere aquam calore sibi inherente tanquam principio actiuo, & calefactione, tanquam actione, & calore impresso aquae tanquam effectu formali, qui quidem formalis effectus tunc proprie construitur cum agente in habitudine ablatiui casus, quando denotatur quod actio sit transiens in aliud vltra for malem effectum, nam eo ipso quod actio transit in aliud vltra formalem effectum, oportet etiam, quod formalis effectus transeat in illud idem, siue inhaetenco, siue denominando, & ideo talis effectus formalis (secundum eos) ex alio dicitur effectus, & ex alio dicitur forma, nam dicitur effectus ex habitudine ad agens, dicitui vero forma ex habitudine ad subiectum cui nheret, si sit forma inherens; vel ex habitudine ad obiectum quod denominat, si sit forma solum denominans: Applicando ergo ad propositum, dicunt, patrem & filium se dilige e Spiritu Sancto quasi per modum effectus formalis, quia S iritus Sanctus produm ctus per actum amoris, transit in obiectum amatum per modum formae denominantis.

Haec au em opinio tribus de causis non videtur posse stare, Primo quia si vera esset, oporteret dicere, quod amor, quo pater ama: filium, non transeat in filium immediate, sed meciante Spiritu Sancto, & pari ratione non transibit in ipsummet patrem nisi mediante Spiritu Sancto, & per consequens iste modus dicendi incidit in idem inconueniens cum praecedente opinione.

Secundo, quia potest quaeri ab istis per, quem modum Spiritus Sanctus transeat in obiectum amatum, nec videntur posse dare aliquem modum rationabilem, nam si dicant, quod transit per modum amantis, tunc idem est dicere, quod pater & filius diligunt se, quia Spiritus Sanctus amat eos, quod quidem dictum non solum est falsum, sed etiam derisorium, si vero dicant quod Spiritus. Sanctus transeat in obiectum amatum per modum amoris, videtur per hoc insinuari, quod pater & filius diligant se formaliter Spiritu Sancto, quod penitus est falsum, & ideo non apparet modus, quo valeant sustinere dictum suum.

Tertio, illud quod assumitur non videtur esse verum, scilicet, quod effectus formalis non denominet agens in ablatiuo casu, nisi transeat in aliquid aliud, vel subiectiue inhe rendo, vel obiectiue denominando; nam ponamus quod Sol produceret lucem subsistentem, & non transeuntem in aliud, adhuc tamen diceremus, quod non solum luceret luce inherente, sed etiam illa luce producta subsistente

Et ideo est alius modus dicendi, qui videtur rationabilior, scilicet, quod praefatus ablatiuus construitur in ratione termini constituti per actum, quia de ratione elicientis aliquem actum est, quod non solum denominetur esse sub illo actu ratione principij elicitiui, sed etiam ratione ipsiusmet actus, & ratione termini constituti per actum.

Haec autem opinio videtur mihi rationabilis propter duo, primo, quia ei, quod est ter minus actus, omnino accidit inquantum terminus, quod inhereat, vel quod denominet aliquod obiectum, & quod terminus actus. construatur cum agente in ablatiuo casu solum ratione qua terminus, idcirco sequitur, quod siue transeat in aliud subiectiue, vel obiectiue, siue non transeat, semper tamen poterit stare talis constructio, & denominatio,

Secundo, quia quando aliqua plura sunt connexa in habitudine ad aliquod tertium, si vnum illorum denominabit illud tertium, necessario omnia alia denominabunt idem tertium, nunc autem ista tria in diuinis ita se habent, scilicet, voluntas quae est principium ctus amoris, & amor qui est ipse actus, & Spiritus Sanctus, qui est ipse terminus constitutus per istum actum, quia sunt connexa in habitudine ad patrem & filium, cum impossibile sit, quod pater & filius habeant voluntatem sine actu amoris ergo, &c

Vlterius etiam impossibile est quod ha¬ beant amorem sine Spiritu Sancto, qui procedit per actum amoris; & per consequens si denominantur se diligere amore, qui est actus, necessario etiam denominabuntur se diligere voluntate, quae est principium dicti actus, & Spiritu Sancto, qui est terminus eius actus. Patet ergo quid sit dicendum ad primum dubium uin

ARTICVLVS SECVNDVS An amor quo se diligunt pater & filius sumatur essentialiter, vel notionaliter,

D secundum dubium respondet Doctor noster, quod ly diligere potest ibi teneri non solum notionaliter, sed etem essentialiter,; quia Spiritus Sanctus non solum producitur per actum notionalem, sed per actum essentialem aliquo modo, eo quod essentia cum actibus essentialibus est principium radicale omnium actuum notionalium.

Impugnatur tamen istud dictum a quibusdam dicentibus, quod effectus formalis nunquam construitur cum agente, nisi mediante illa actione, quae est producere; diligere autem essentiale non est aliquid produmcere, ergo &c.

lsta tamen impugnatio est modici ponderis, quia si quis bene attendat, omnino dicere oportet, quod diligere ibi teneatur non solum notionaliter, sed etiam essentialiter, quod probo ex tribus. Primo, quia ostensum fuit superius in sexta distinctione quod actus essentialis, & notionalis simul eliciuntur, & ideo si actus notionalis connectitur termino producto, & denominat ipsam personam elicientem actu, simul cum termino producto, pari ratione & actus essentialis connectitur cum dicto termino, & denominabit eandem personam simul cum eodem termino.

Secundo, quia ostensum fuit ibidem, quod actus essentialis erat fundamentum actus non tionalis, & per consequens omnis denominatio, quae fit mediante actu notionali oportet, quod sumat originem ab actu essentiali.

Tertio, quia si diligere sumeretur ibi pure notionaliter, tunc idem esset ibi diligere quod spirare, & per consequens possemus dicere, quod pater & filius spirant se Spiritu Sancto, quod patet esse falsum, qua propter concludo, quod opinio praefati Doctoris est omnino rationabilis; Nec ratio ad oppositum inducta valet, quia quamuis actus essentialis non sit productiuus, est tamen fundamen tum, & principium actus productiui.

ARTICVLVS PERTIVS. P Quare magis concedatur, ista pater & filius diligunt se Spiritu Sancto, quam ista, pater intelligit se verpo.

D tertium vero dubium videtur posse dici, quod ideo non conceditur ista, Pater se sapit, vel se intelligit verbo, quia sapere vel intelligere habent talem significationem, quod in suo modo significandi potest immediate oriri erroneus intellectus; Nam intelligere idem significat, quod intra se capere ea, quae sunt scita: quapropter si concederetur quod pater se in elligeret verbo, videretur per hoc immediate significari, quoe pater saperet se, & ea quae sunt intra se a verbo, vel mediante verbo, quorum vtrunque videtur erroneum, quia nec a verbo, nec mediante verbo recipit aliquid: non potest autem dici ita de ipso diligere, quia hoc, quod dico diligere, idem significat, quod se ipsum alteri dare, & compulari; & ideo cum dicimus, quod pater & filius se diligunt Spiritu Sancto, nullus intellectus erroneus potest oriri ex modo significandi, quia per hoc significatur quod pater se det filio, & filius se patri, atque vtrique copuletur vtrunque mediante amore producto, qui est Spiritus Sanctus. Et hoc vtique videtur verum, dummodo non intelligatur ista mediatio, modo quo videbatur intelligere secunda opinio superius improbata, quae ponebat, quod totus amot diuinus vniatur cuicuque amato solum mediante amore producto, qui est Spiritus Sanctus Quapropter ita debemus intelligere dictam mediationem, vt cum intelligamus, quod pater ita vnitur filio mediante dilectione, quae est Spiritus Sanctus, quod tamen vnitur eidem filio immediate per dilectionem quae est ipsemet pater, & eodem modo filius ita vnitur eidem patri mediante dilectione, quae est Spiritus Sanctus, quod tamen vnitur eidem patri mediante sua dilectione, quae est ipsemet filius. Et ista videtur esse intentio Magistri in litera circa finem praesentis distinctionis, vbi ipse prositetur, quod pater sic diligit filium, & filius patrem ea dilectione, quae ab vtroque procedit, quae non est aliquis eorum, quod tamen varunque diligit, vtrunque per se, & ea dilectione, quae ipse est diligit. Patet ergo quid dicendum sit ad hoc dubium, & ad totam quaestionem.

Ad rationem etiam principalem apparet quid dicendum sit, ex dictis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1