Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum persona sit aeque simplex sicut essentia.

DISTINCTIONIS XXXIIII QVAESTIO VNICA Vtrum persona sit aeque simplex sicut essentia.

ARGVITVR PRO PARTE negatiua. 1 ILlud, quod in suo conceptu quidditatiuo non claudit aliquam pluralitate, est simplicius eo, quod in suo conceptu quidditatiuo claudit aliquam plurali atem, sed diuina essentia in suo conceptu quidditatiuo non claudit aliqua plura, sicut facit persona, ergo essentia est simplicior persona; Maior est nota Minor probatur, quia conceptus quidditati uus essentiae est mere absolutus, & per consequens claudit solam essentiam, conceptus vero personae non est mere absolutus, nec relatiuus, sed claudit vtrunque, ergo non est aeque simplex, sicut conceptus essentiae.

ARGVITVR PROVERITATE. IC Ipersona non esset aeque simplex siC cut essentia, sequeretur quod persona non esset tantae actualitatis, & perfectionis quantae est essentia, quod est absurdum, ergo &c.

RESPONDEO dicendo, quod solutio huius quaestionis pot haberi per ea, quae dicta sunt in praecedenti distinctione, propterea breuiter illam pertranseo.

Pro maiori tamen notitia sciendum est, quod si loquamut de simplicitate, prout importat catentiam compositonis realis, sic non est dubium, quod persona est ita simplex sicut essentia, quia ostensum est superius, quod principia constituentia personam non distinguur tur realiter ab essentia, & per consequens non faciunt in ea compositionem realem.

Secundo ex hoc etiam apparet personam esse ita simplicem sicut essentia, propter carentiam compositonis formalis; quia ostensum est, principia constituentia non distingui formaliter, vel modaliter, & per consequens non facere in persona compositionem realem, vel modalem.

Sed quia dictum est, quod huiusmodi principia distinguuntur ratione ex natura rei necessitantis; idcirco videtur dubium, vtrum persona sit ita simplex sicut essentia per catentiam compositonis rationis. Ad quod mihi videtur dicendum quod sic: Nam quamuis communiter non videatur haberi pro incon¬ ueniente, quod in Deo sit composito secundum rationem, quia tamen non cogimur (pro¬ ut credo) ad ponendum talem compositonem; idcirco possumus simpliciter dicere, quod persona est simplex sicut essentia per carentiam omnis compositonis. Quod autem ita sit apparet ex ijs quae dicta sunt supra quando agebatur, de distinctione rationis inter proprietatem relatiuam, & essentiam, vbi ostensum fuit ex tribus causis posse prouenire, quod sola distinctio rationis argueret aliquo modo compositonem.

Primo ex actualitate, vt pote si vnum con ceptibilium sit extraneum, & accidentale alteri, quemadmodum visibile est accidentale colori, quamuis non sit ab eo distinctum realiter; & tempus motui, & relatio in creaturis suo fundamento dicitur accidentalis: lsta autem causa non habet locum in Deo, quia ibi relatio non est in genere accidentis, vt su rra ostensum fuit.

Secunda ponebatur potentialitas, vt puta, si vnum conceptibilium sit in potentia ad aliud, quemadmodum genus est in potentia ad differentiam, sed nec ista causa potest ibi habere locum, cum sit purus actus, cui nihil admiscetur de potentia, vt patet ex decimo Metaph Com. 30.

Tertia autem causa dicebatur limitatio, vt pote si vnum illorum conceptibilium sit limitatum, ita quod non repugnet sibi recipere additionem per alterum, secundum quem modum etiam genus recipit additionem per ipsam differentiam, quae quidem causa etiam non potest habere locum in Deo, quia diuina essentia est infinita, vt suppono ad praesens

Quapropter possumus concludere, quod non obstante distinctione rationis inter principia constituentia personam, nulla est tamen in ea composito rationis; & ideo conceptus personae in diuinis non videtur esse similis conceptui definitionis, nec etiam similis conceptui speciei definibilis, videtur tamen esse similis conceptui entis subsistentis; Nam situt conceptus entis non potest recipere additionem, cum nihil sit extra suam rationem, potest tamen determinari ad praedicamentum substantiae per ipsam subsistentiam, tanquam per quandam modum sibi intrinsecum; ita etiam suo modo diuina essentia, cum sit infinita, non potest recipere additionem, potest tamen determinari ad personalitatem istius personae, vel illius per ipsam proprietatem relatiuam, tanquam per quendam modum sibi intrinsecum, & essentialem: Quapropter. sicut conceptus entis cum perseitate subsi¬ stentiae non reddunt conceptum praedicamen talem substantiae complexum n ita suo modo conceptus essentiae cum proprietate relatiua non debent reddere conceptum personae conplexum, sed omnino simplicem. Patet ergo quid sit dicendum quantum ad istam quaestionem, & distinct

A D Rationem autem principalem iam patet solutio, nam si conceptus personae includeret plura conceptibilia, quorum vnum es set accidentale alteri, vel quorum vnum esset in potentia ad aliud, & reciperet additio ne, sequeretur composito, nunc autem osten sum est contrarium.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1