Text List

On this page

Prooemium

How to Cite

Next

Prooemium

Prooemium

Quoniam summum hominis bonum in alia uita est, ubi Deo iungitur, & diuinam cernit essentiam: Hic autem summum bonum assequimur, quod in terris dari homini potest, Deo iungimur quam maxime fieri potest, potest autem quam maxime, si mente ac uoluntate, contemplatione, atque amore iungimur. Quapropter paranda est mensa animo, unde semper diuinos sumat cibos, intelligentiae, uoluntasque comes diuinissima fruatur uoluptate. & ne labore, taediove deterreatur, idem agam, quod delicatis fieri solet conuiuis, qui ad fastidium declinandum, parum sibi ciborum apponi iubent, id uero & selectum, et pretiosum; sententias ergo diuinas breuissimo compendio prestringam, ut praesto semper mens habeat, quod sumat, unde quantum postea placuerit possit, & quae gustaverit ruminare; & quae maxime delectaverint, meditari.

Back to TopNext