On this page
1
1
Felices hic sumus
Quaeri solet, an sit homini summum bonum? Plato in Gorgia, "foelix inquit eris uiuus, & mortuus si me sequaris": probatur id quidem facile, Nam in contemplatione diuina felicitas est, ut Aristoteles & sacri dicunt, duae contemplationes, duae ergo foelicitates, illa per essentiam summa in patria, haec per speciem participata in uia, & peregrinatione: Secundo foelicitas est operatione perfecta secundum uirtutem, sed hic habemus hanc operationem, quae perfecta est, ut hic haberi potest, habemus igitur et foelicitatem: Tertio Primum mouet ut amatum, atque optatum & omnium finis, ergo illa finem assequuntur, quae illi optimo modo, ut natura fert, sese adiungunt. hic modus est nobis optimus per optimam potentiam, atque actum optimum: beati igitur hic sumus, beatitudine tamen secundaria, atque imperfecta: sic uetus lex ait "Beati qui scrutantur testimonia eius", id est revelationum scientiam, quae est Theologia: ita et nova lex "Beati oculi, qui uident, quae uos uidetis": illis enim primo aperta fuere omnia. & hoc sibi supra Plato uoluit, et Cicero de republica foelicitatem in causarum contemplatione, illae ideae sunt divinae in essentia diuina fulgentes: qui itaque illam essentiam, ubi sunt rerum causae, contemplatur, foelix est, quod Maro ab eo suscepit, "Felix qui potuit rerum cognoscere causas": sed foelicitas prima ardet ut flamma, secundaria ab illa manans tepida & obscura est ut fumus: hinc Vlixes cum patriam non potest, patriae fumum desiderat, cuius obscuritate, fides, calore, amor illius significatur Qui se ignem esse Moisi non negauit, id est pulcritudinem, omnes cognoscentium voluntates accendentem: diuinos uero radios, qui in superiore mentium loco lux dicuntur, fumum hic uocari, & Moyses in monte Synai, & Esaias in sedentis Dei visione significavit.