On this page
7
7
Sapientia
Scientia causas inferiores uestigat, sapientia superiores, haec igitur sapientia dici uult. Primo quia causas altissimas scrutatur: Secundo quoniam altissimo lumine diuino scilicet quod altius rem pandit. Tertio sola haec sapientia est, cum Metaphysica, quae naturam sequitur, falsa de Deo predicet: hanc Plato ridet, quae causam ponat rerum, quam postea obliuiscitur esse causam, quodque causas nosse arbitretur quas materiae norit: & in Timaeo eos sapientes appellat, qui causas persequantur, non necessario mouentes, quae instrumenta sunt, sed quae et libere & uoluntate cum agere placet agit: Quarto simile gignit simile, sapientia itaque diuina hanc in animam, ut Sol lucem in Lunam infundit: quare cum sola haec fiant a sapientia, sola meretur sapientiae nomen: Quinto haec diuina sapientia altissima docet multo altiora, quam aliae, sola ergo et altissima est, et sapientia. ideo ait "Ego ex ore altissimi prodii", ubi et causa, & altitudo significatur: erit ergo scientia. si communi ratione scientiam sumas, erit & sapientia, si proprio uocabulo nominaueris.